# Icones animalium 59.5-7

Conrad Gessner, Icones animalium, 59.5 to 59.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/59.5

tri ginta aut ampliùs miliaria uno die conficere, pabulum cum eo uehi non opus esse, quòd sub niue quaerat radices quibus uescatur: & maiori ex parte musco piceastri (quam Fothen Germani dicunt) uiuat. Vngulam bisulcam habere, acutam & ualidam ac si ferrea esset: ideoque in glacie uelocissimum esse, liberè ad pastum dimitti ac facillimè reduci. Moschouita addebat in magnis campis circiter centum aut ducentos greges integros Rangiferorum reperiri. gramine saltem uesci: eandemque rationem ipsis utendi ad uecturam exponebat, cuius uir illustris Sigismundus Liber Baro in Herberstein memi nit in Commentarijs Moschouiticarum rerum. Pellem eius ostendebat undique albam, nisi quòd parum in dorso glauca erat. In oppido Bietz ecclesiastes quidam idemque medicus, narrauit mihi in Massouia Rangiferos ad quadraginta tantùm adhuc superesse: eosque ita cicures, ut inter alia armenta pascantur. Haec ille. Sunt qui Ceruo minorem esse dicant Rangiferum, & Asello conferant. uehiculi quod trahit fundum triangulum & carinatum fabricari solere, ut ita commodius sit ad sulcandum iter. non fer re calorem. in Bohemiam adductum uiuere non potuisse, Lappum qui adduxerat Degit autem iuxta Nilum, ab Oceano ascendens: & cum apud Indos Bouis nomine dicatur, apud Nilum nominatur Rhinoceros, Scriptor Graecus recentior innominatus. Oppianus hoc animal Oryge non multò majus esse scribit. Strabo magnitudinem Tauri ei tribuit. Plinius Elephanto longitudine propè parem facit: alij uel parem, uel paulò longiorem, hu miliorem tamen, & breuioribus cruribus. ¶ Pictura quam exhibeo, Alberti Dureri est, qua clariss. ille pictor Rhinocerotem Emanueli Lusitaniae regi anno Salutis 1515 è. Cambaia Indiae regione Vlvsbonam aduectum, perpulchrè expressit.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
