Latin
62
Conrad Gessner, Icones animalium 62
Unproofread scanNot analysed yet
Elephantes Italia in Lucanis primùm bello Epirotico uidit, &Boues Lucas inde dixit, Plinius &Solinus. Amat insani Bellua Ponti, Lu ITAL. Leofante. cique boues, Seneca in Hippolyto. GEMAN. Helfant. GALL. Elephant. MONOCEROS, hoc est, Vnicornis à re centioribus nominatur, ut subaudiatur, fera, bestia, aut quadrupes: quod ab antiquioribus Asinus uel Onager uel Equus Indicus appellatur. ab Indis Cartazonus, ut Aelianus tradit. Quòd si quis Hippelaphum Indicum no minare uoluerit, nem fecerit absurdè, propter similitudinem ad utrumque animal: quanquam alius est Hippelaphus Aristotelis. Orsei Indi uenantur asperrimam feram monocerotem, reliquo corpore equo similem, capite ceruo, pedibus elephanto, cauda apro, mugitu graui, uno cornu nigro, &c. Pli nius: qui Rhinocerotis quaedam, Monoceroti attribuere uidetur, &in unam descriptionem feras diuersas confundere. Authores certè &ueteres &recentiores in describenda hac fera uariant: ita tamen ut omnes de eodem animali sentire uideantur. Color quidem cornu, &fortè etiam corporis, non conuenit: siue reuera, siuc quia à scriptoribus erratum est. Sed color speciem aliam non facit. Maius ex pedum differentia discrimen fuerit. nam Aristotelis Asinus Indicus solipes est: nostra uerò icon (talis, qualis à pictoribus hodie pingitur, certi quidem nihil de ea habeo) a nimal ostendit bisulcum. Solinus &alij pedes Elephanti ei attribuunt. Ludouicus Romanus pa tritius unicorne animal Mechae (quod Arabiae oppidum est, sepulchro Mahometis insigne) se uidisse scribit, ungulis anteriorum (quasi non similes etiam posteriorumsint) pedum bifidis, caprinos pedes fermè referentibus. ¶Monocerotis figuram (inquit Scaliger) ex Vartomani facetissima narratione adscribemus. Vnicornibus Equi ma gnitudo: crura, pedes, caput, Cerui. pili color balius. Equi iuba, rarior, breuior. Coxae uillosae. Cornu unnum integrum Niceae uidimus: alia alibi. Suffuluum unum: unum subluteum, accedens maximè ad buxeum: unum subpuniceum. Etiam habemus frustum candidum. ¶Nos multa de Monocerote primùm in eius integra historia scripsimus: deinde in Paralipomenis libri De quadrupedibus, &rursus in eiusdem Appendice. Reperiuntur frequenter in Polonia cornua quaedam, quae Monocerotis esse conijciunt quidam, duplici argumento: primùm quòd singula reperiri soleant, nunquam bina quod hactenus sit auditum, quanuis aliquando cum ipso craneo &reliqui corporis ossibus inueniantur: deinde quòd uis eorum contra magnos &difficillimos morbos explorata sit. qua de re diligentissimè Antonius Schnebergerus olim discipulus meus, nunc magnae doctrinae apud Sarmatas medicus, &summus naturae perscruta tor, ad me perscripsit ante quinquennium ferè, ad cornua aliquot huiusmodi spectan da, clarissimi hoc tempore in Sarmatia medici, &mathematici nostra aetate incompa rabilis loachimi Rhaetici, summi amici mei, opera admissus. Primum istorum cornuum (inquit) uidi longitudine orgyiae meae, colore subcinericeo uel subnigro: mucrone acutissimo, terete. Diameter circa radicem cornu sesquidodrantem excedebat.