# Icones animalium 63.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, 63.1 to 63.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/63.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/63.1

Superficies erat plana, nullis spirarum uersuris: substantia friabilis, figura incurua: interius colore candidissimo: qui fuscum colorem contrahit, si uinum imbiberit. Octo tales coniunctae ei erant scissurae (laminae) quales in maiori parte quam mitto uidebis. est autem illa pars non de cornu, sed uel palati os, uel alia quaepiam ut conijcio. Inuentum est hoc cornu sub terra, non profundius pede, loco solitario, & excelso ut hîc sunt: inter duos colles sito, per quem torrens fluit, à rusticis fodientibus propter iacienda aedificij fundamenta. Percussum quidem securi cornu, in minimas partes dissectum est: generosus autem & magnificus uir lo. Frikasz (in cuius agro duo miliaria distante Cracouia, inuentum est cornu) qua potuit diligentia ne particulae disgregarentur, è terra eximi curauit. A radice ad apicem usque totum rotundum (teres) fuit. linguę contactu adhaeret. dens tantus erat, quantum complecti manus potest, suprema (uel extrinseca) parte osseus, intus cauus, in medio albus, in fine subruffus. Inuentum est autem totum animal: & ut ex magnitudine ossium facilè perspicitur, majus equo fuit. Quadrupes fuisse certum est ex humerorum, tibiarum & costarum ossibus. Quòd si dens Elephantis esset hoc cornu, ut quidam suspicantur, mireris cur nunquam (quod audierim) bina reperiantur. (Sed neque adeò curui sunt Elephanti dentes, seu potius cornua, ut ad semicirculum ferè accedant, quemadmodum ista.) Huius cornu uires, denario eius exhibito cum uino aut aqua borraginis, in febribus inueteratis, tertiana trium annorum, quartana, & alijs mirabiles sum expertus, &c. uomitum nonnullis mouet, & aluum deijcit. Hactenus de primo ex quatuor illis quae uidi cornibus. Alterum huic simile erat, sed minus integrum: colore foris nigerrimo, intus candidissimo, in torrente inuentum. Tertium & quartum durissima, ita ut uel saxum & ferrum eis ceder potuisse existimem, solida usque ad mucronem. integra tamen non uidi: sed unius tem cubitalem, alterius sesquicubitalem: colore fusco, crassitudine eandem ferè, qua cedentia duo. Verùm priora duo cum nullas habeant rimas aut scissuras, hęc habent per longitudinem instar striarum in caulibus herbarum. Horum alterum in agro quodam repertum est, ita prominens, ut palum esse rustici existimarent. Horum etiam ui medica multi à febribus liberati sunt. Quòd priora minùs dura fuerint, causam arbitror quoniam alterum eorum in aqua tanto tempore latuerit.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
