Latin
63.5 to 63.7
Conrad Gessner, Icones animalium 63.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
alterum uerò sub terra uix bene absconditum. Vidi postea quintum simile primo. nullum ex eis directum, sed om nia curua, quaedam ad semicirculum ferè. Hactenus Schnebergerus meus: qui hoc etiam addit plurima huiusmodi inueniri in Polonia, &idcirco ferè contemni. Reperta sunt autem apud nos quoque, in Heluetijs dico, mea memoria aliquot huiusmodi cornua: unum in Arula fluuio iuxta Brugam oppidum: alterum superiore anno Basileae in Birsa flumine, quod ipse uidi, sed fractum. sicuti etiam tertium apud illustrem Cimbro rum comitem Guilielmum Vuernerum in arce prope Roteuillam, qui magno fragmento me donauit: quod quia iam diu non reperio, furto mihi subtractum suspicor: sed aliud mediocre à chirurgo &tonsore Basiliensi, qui in Birsa dum piscatur, reperit, accepi. In torrentibus quidem &fluuijs singula reperiri minus est mirum, ubi multo tempore partes separatae aquarum ui in loca diuersa rapiuntur. An uerò in terra etiam semper singula reperiantur, considerandum est diligentiùs: &quaerendum an de eodem animali sit cornu illud maximum, quod singulare in templo maiori Argentinae ad columnam plurimis, ut apparet, annis iam pependit. uidetur enim eadem planè magnitudo, crassitudo, &figura, qua Schnebergerus sua descripsit. id superius post Boues feros exhibuimus. Cornua singula ueteres Monoceroti tantùm tribuerunt, quem alij alijs nominibus appellarunt, ut dictum est, &praeterea Orygi (ferae nostro saeculo ignotae ni fallor,) quem Aristoteles &Plinius unicornem faciunt: Aelianus quadricornem: Oppianus non exprimit, uidetur tamen bicornem facere. Symeon Sethi Capream etiam quae Moschum gerit, monocerotem esse scribit, &c. Recentiores quidam (ut Scaliger repetit) in Aethiopia alicubi Bobus unicum è fronte media cornu prodire tradunt, pedali majus, curuitate supina, cuspide retrorsum deuexa: eosdemque pilo ruffo uestiri.