Latin
RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS
Conrad Gessner, Icones animalium 65-2
Unproofread scanNot analysed yet
am non parere foetum prorsus informem, quem postea lambendo figuret atque perficiat, argumento est foetus ex utero matris in uenatione captae excisus in Polonia: quem Georgius loachimus Rheticus, medicus doctissimus, &Mathematicorum nostri saeculi facilè princeps, è Cracouia dono ad me misit. Is paulò longior digito est, pollicis crassitudine, corpore pulchrè articulato, distinctoque perfectè, nisi quòd posteriora crura imperfecta adhuc retrò extenduntur à corporis trunco rectà fere. anteriora uerò perfecta sunt, ita ut manus etiam in palmam seu uolam, digitos ac ungues distinguantur. thoracis etiam costae conspicuae sunt: oculi, aures &dentesmondum. ITALICE. Leone. LATINE Leo. GALLICE Lyon. GERMAN. Loͤw. LEO animalibus cunctis robore, animo, &crudelitate antecellit: nec feras tantùm, sed