# Icones animalium 65-2

Conrad Gessner, Icones animalium, RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/65-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/65-2

am non parere foetum prorsus informem, quem postea lambendo figuret atque perficiat, argumento est foetus ex utero matris in uenatione captae excisus in Polonia: quem Georgius loachimus Rheticus, medicus doctissimus, & Mathematicorum nostri saeculi facilè princeps, è Cracouia dono ad me misit. Is paulò longior digito est, pollicis crassitudine, corpore pulchrè articulato, distinctoque perfectè, nisi quòd posteriora crura imperfecta adhuc retrò extenduntur à corporis trunco rectà fere. anteriora uerò perfecta sunt, ita ut manus etiam in palmam seu uolam, digitos ac ungues distinguantur. thoracis etiam costae conspicuae sunt: oculi, aures & dentesmondum. ITALICE. Leone. LATINE Leo. GALLICE Lyon. GERMAN. Loͤw. LEO animalibus cunctis robore, animo, & crudelitate antecellit: nec feras tantùm, sed

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
