# Icones animalium 66-2

Conrad Gessner, Icones animalium, RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/66-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/66-2

ficat. ¶ Indi Tigrim Elephanto robustiorem multò existimant. aiunt autem eam maximi Equi magnitudine esse, uelocitate & uiribus tantis, ut nullum ei animal con ferri possit. nam si quando cum Elephanto pugnat, insilire in eius caput, & facilè suffocare. Quas uerò nos uidemus & appellamus Tigres Nearchus scribit Thoas uarios & maiores esse, Arrianus in Indicis. Recentior quidam Graecus, qui sub Constantino Monomacho uixit, (cuius de natura animalium libellum manuscriptum ha beo,) de Tigride & Hippotigride capita separata habet. Hippotigris (inquit) similis est Onagris, animal pernicissimum, pelle maculosa, colore cinereo.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
