# Icones animalium 68.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 68.5 to 68.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/68.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/68.5

GALLICE Vnza, uel Vncia, ITALICE Lonza. GERMAN. Ein Vntz/ oderkleiner Leppard. mag ein Hundleppard/(oder Hundpard /Wolspard/)genennet werden /dann erist von groͤsse wie ein Ruͤdsic. PANthera Pardalisue minor uidetur, quae à recentioribus Vncia uocatur: quanuis im propriè, ut conijcio. uidetur enim Vnciae nomen à Lynce corruptum. Est autem Lynx diuersa quidem & sui generis fera, Vnciae tamen dictae tum corporis specie, tum natura & moribus similis. ¶ Vnciae effigiem hîc exhibitam lo. Caius (qui & alias multas rarissimorum animalium icones descriptionesque mihi communicauit, eo nomine de hac parte naturae & eius studiosis optimè meritus) ex Anglia ad me misit cum hac descriptione. Vncia (inquit) fera est saeuissima, canis uillatici magnitudine, facie & aure leonina: corpore, cauda, pede & ungue felis, aspectu truci: dente tam robusto & acuto, ut uel ligna diuidat: ungue ita pollet, ut eodem contra nitentes in aduer sum retineat: colore per summa corporis pallescentis ochrae, per ima ci neris, asperso undique ma cula nigra & frequenti, cauda reliquo corpore aliquanto obscuriori & grandiori macula.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
