Latin
69.5 to 69.6
Conrad Gessner, Icones animalium 69.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Gran dis ille dens, longus est digitos Romanos duos, in ambitu ad radicem non nisi digitis duobus cum semisse comprehensus. Denti inest cauitas quaedam exilis per totam longitudinem, quae tamen non apparet nisi rumpatur dens. Inferior maxilla durum os est &rigidum, tres dentes habens magnitudine inaequales, ut &superior, quatuor. Caua etiam ea est intus per longitudinem. Inter magnum dentem &maxillarium primum inferioris maxillae, spacium est unius digiti uacuum, à quo positus statim est primus, caeteris duobus minor. huic contiguus alius est grandior. &post hunc tertius etiam, secundo maior. In summa maxilla, in medio illo spacio (quod digiti unius Ro mani esse dixi) inter dentem grandem &primum maxillarem, dens est exiguus admodum &informis, demittens se tantum leniter è maxilla, nullo inferiore, qui illi respondeat, existente. Dimidiati digiti post eum spacio, secundus est, cui iunctus tertius est, &post hunc quartus. Inter se ita superiores &inferiores maxillares morsu committuntur, ut pectinatim coeant. Duo priores in inferiori, &secundus &tertius in superiori maxilla dentes, eius sunt figurae, cuius est iris in summo diademate coronatorum aureorum regis Angliae atque Franciae.