# Icones animalium 70.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, 70.1 to 70.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/70.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/70.1

Eius etiam figurae tertius est in inferiori, & quartus in superiori, nisi quòd interior utriusque ala, quae gulae propior est, natura demitur. His coniuncti nulli erant alij in utraque maxilla. An post interuallum unius digiti, finita dentium serie, relictum integrum, alij erant inserti, nescio. Illud scio, non nisi post id spacij amputatas maxillas, quasi studio monstrandi dentes id esset fa ctum, indicioque nullos superfuisse. Viuit ex carne. foemina mare crudelior est & minor. Vtriusque sexus una, ad nos ex Mauritania est aduecta naue. Nascuntur in Libya. Si quod illis coeundi statum tempus est, hic mensis lunius est. nam hoc mas foeminam superuenit. Leones cicurari possunt, id quod ex hoc intelligo, quòd in urbe Londino, & in arce Londinensi Leones custodum suorum oscula excipiunt, contactum admittunt, & colludunt. Ipse uidi. ista animalia, tam ferocia sunt, ut custos cum primo uellet de loco in locum mouere, cogebatur fuste in caput acto (ut aiunt) semimortua reddere, atque ita in capsa lignea ad hoc facta, & respirationis gratia perforata reponere, atque transportare. Post horam reuiuiscebant tamen haec, ut cati, non nisi extremis iniurijs obnoxia morti. Itidem fecit custos cum è capsa exemit. Iam uerò nouas rationes inuenerunt reponendi & eximendi, trahendo ea in capsam fune, & eam promouendo. Aiunt haec animalia saepe cum Leone contendere. Paruum canem non laedunt, nisi fames urgeat: magnum uel satiati lacerant. Iratum, uocem aedit irati canis, r. literam geminantis, sed quàm quiuis canis maiorem, ex amplo pectore & arteria ductam: qualemque canis uillaticus redderet, si in cupa grandiori inclusus, ad iram stimu laretur. Quod scribunt esse cane longius, id mihi non uidetur. nam sunt apud nos multi canes uillatici, qui longitudine aequent. pecuario tamen & maior est & longior, Vanum est: quem Vncia uulnerauerit, eum murium con ut & uillatico humilior. cursu permictum interire. Nam nos uidimus duos custodes ab una Vncia uulneratos, nec tamen mures accurrerunt, nec perminxerunt, neque ex uulnere grauius quid est insecutum, quàm si ex sano cane, aut incisione leui uulnus esset, Quem ferit, caput petit si possit, idque aut ex insidijs, si imparem se putet: aut simulata beneuolentia. Ita enim canem uillaticum (sic M.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
