# Icones animalium 70.5-8

Conrad Gessner, Icones animalium, 70.5 to 70.8. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/70.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/70.5

Varro & Columella eum nominant, quem hodie Molossum uocant: cuius generis praecipui pugnacesque apud nos sunt in Britannia, ut si uspiam terrarum, adeo ut ne cum urso quidem certare singulari certamine uereantur) dudum interfecit intromissum. primo enim conspectu, caudae motu applaudebat: mox se prosternebat tanquam supplex, tum appropinquabat uelut ludibunda, exporrecto pede uno, ut feles solent cum ludere gestiunt. tandem ubi securum putabat canem, ac de uita parum sollicitum, nacta opportunitate, impetu insultabat, ac morsu iugulum petijt, nec nisi mortuum dimisit. à morte, ungue lacerando, pectus aperuit, & cor eduxit, primumque uorauit, crudeli more. Hucusque Caius. ¶ Alphec (meliùs Alphed, quod nomen Andreas Bellunensis simpliciter Leopardum interpretatur. Vide supra in Panthera) animal est perquàm ferox & noxium: multi in Italia, Gallia & Germania Leunzam (ma lim Vnciam) uocant, Albertus. Vncia (inquit Isidorus, neque apud antiquiorem Isidoro ullum hoc nomen legi puto) est animal saeuissimum, non altius cane, sed longius corpore. canibus ualde infensum. praedam non edit nisi in sublimi. & saepe cum ad arborem uenit, à summo ramo suspensam uorat, &c. Aliqui corruptius Lauzas num pro Vncia scripsisse uidentur. LATINE Genetha, uel potiùs Genetta, aut Ginetta apud Albertum & recentiores, Forsan genus quoddam Pantherij, seu Pantheris Thoisue minoris. ¶ Genetha ardua non ascendit, sed in humilibus locis & iuxta riuos degit, Isidorus: quo nemo antiquior puto hoc nomine usus est. Ginettas Hispania mittit, forma & moribus domesticis Mustelis, quas Itali Foinos uocant, similes, pelle uaria, ac nigro & cinereo alternantibus maculis distincta, Cardanus. Contra quem Scaliger: Quum domestica Mustela (inquit) perpusilla bestiola sit, quomodo Ginettarum speciem ei attribuere au sus es? Ginettae pellis, qualis apud pellifices spectatur. los ilum ettae corium amplius tricenas continet Mustelinas pelliculas. LuVnius t sus estram enim maximam aequat. Denique Mustelae nihil, praeter auriculas, Pilo uerò longè diuersa. Si tam esset inuentu rara, quàm admirabili pulchritudine est: sine controuersia, praeter caeteras summo in precio futura erat, Macularum crebritas, ordo, uegetus splendor nulli cedit. Idem in Hispania hoc animal generari scribit. ¶ Genethas Constantinopoli per domos, cicures uagari sinunt, tanquam Catos, Bellonius.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
