# Icones animalium 73.1-3

Conrad Gessner, Icones animalium, 73.1 to 73.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/73.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/73.1

Paulò infra id loci, contrario ducto, aliae lineae exorsae, semicirculari penè modo ascendunt ad spinam per armum, idque per armi tantum regionem. Nam caeterum corpus macularum lineas (seu ordines) abruptas aut continuas, per corporis longitudinem dispositas, aut productas habet. Etenim quae per spinam tenditur una, longa est & continua, ab armis incipiens: secunda una item, sed abrupta ut & tertia. Quarta & quae deinceps sunt, maculae discretae sunt, sed ita ut in longitudinem porrigatur earum positio. Cauda illi ex dimidio priori macu lata, ex posteriori nigra ex toto est. Pilus per faciem, tibiam, atque pedem, mollis est & sessilis: per reliquum corpus, profundus, rigidus, & erectus. Maculae penitus descendunt, non per summa tantum incumbunt. Lingua non scabra, sed laeuis est. Sub cauda meatus est, ut caeteris animalibus, per quem alui excrementum egerit. Paulò inferius, ciuettae receptaculum est. Pari post spacio pudendum masculinum est, in corpore abditum. Iratum, uocem edit irati canis r. literam geminantis. Aliter affectum, felis, cum adhuc sit iuuenis, sed submissam. Longum est zibettum à capite ad caudam, pedem unum, palmos tres, & digitum unum Romanum. Crassum, sub uentre maximè, quà maximum est, pedem unum, palmos duos, & digitos tres Romanos. Mansuetum ani mal hoc nostrum est, & tractabile. Vendebatur libris octo nostratibus, hoc est coronatis Gallicis uiginti quatuor, aut florenis rhenensibus quadraginta octo. Haec omnia Caius. ¶ Tua Zibethici Cati imago (inquit lo. Kentmannus ad me) non probè expressa est: ea quam mitto (misit autem illi qua à Io. Cato accepi undiquaque similem) accuratè depicta est ad huius generis animal uiuum, quod illustrissimus Saxoniae dux elector lo. Fridericus septuaginta taleris (taleri precium est circiter denarios argenteos octo cum dimidio) emptum habuit, anno Domini 1545. Animal est mundiciae studiosum. locus in quo degit, euerri debet quotidie, & uasa elui. longum erat ulnam communem, dentibus instar Canis armatum. Succus odoratus quo turget, bis in septimana ei demebatur: secus enim affricabando se ad quaeuis proxima, eum exprimebat.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
