# Icones animalium 73.4-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 73.4 to 73.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/73.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/73.4

Cibi auidissimum & uorax est. consumebat enim quotidie oua elixa dura numero quindecim, singula decorticata singulis bucceis: aut carnis libras (16. unciarum nimirum) duas, aut pipiones duos, aut duos gallinaceos pullos. Omnem eius cibum in aquàm imponebat minister. Postea cum is princeps amico cuidam hanc felem donasset, negligentius tractata breui interijt. Quanquam autem sumptuosa sit eius nutritio, pretio succi qui ex eo colligitur, sumptus pensatur non sine lucro. Haec ille. ¶ Zibethi feles, (inquit Io. Leo Africanus) naturae syluaticae sunt, atque in Aethiopiae syluis reperiuntur. Mercatores catulos saltem comparant: quos lacte, furfure & carne nutrientes in caueis alunt. excrementum uerò bis uel ter singulis diebus excipiunt, quod quidem animalculi sudor est. nam uirgula crebris ictibus percussum frequenter per caueam agitatur donec erumpat sudor: quem sub coxis, brachijs, collo & cauda excipiunt: quod quidem excrementum uulgò Zibethum dicitur. LATINE Lynx uel Lupus ceruarius, uel Chaus, uel Raphius, & Thos secundum aliquos. Chaus animal (inquit Plinius) quod Galli Raphium uocant Lupi effigie, Pardorum maculis. ¶ Vnciae nomen quanquam recentiores Leopardo seu Pantherae minori tribuunt, à Lynce tamen corruptum uidetur. est autem & ingenio & corporis effigie simile animal, cauda breuior Lynci, illi longior, &c.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
