# Icones animalium 78

Conrad Gessner, Icones animalium, RVM ORDO SECVNDVS, COMPLECTENS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/78

Porphyrius Hyaenam dicit ab Indis appellari Crocutam. Videtur autem ut Pantherarum genus est duplex, ita & Hyaenarum genus unum in Syria esse, minus & innocentius: alterum uerò majus & perniciosius apud Indos ac Aethiopes, quod illorum lingua Crocuta nominetur, & ab imperitis cum Leucrocuta, cui acies dentium perpetua est, confundatur, eò quòd similiter homini insidietur, &c. hanc Indicam Aethiopicámue Hyaenam cognominare licebit. Qui in Aethiopia uocatur Crocottas (inquit Agatharchides) tanquam ex Lupo & Cane compositum animal, hoc nomen accepit. utroque tamen saeuius est, & multò grauius (βαρύτερον) facie ac summis pedibus. robore admirandus, dentium ui

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
