Latin
79
Conrad Gessner, Icones animalium 79
Unproofread scanNot analysed yet
Candet enim fuscata nigredine instar panni Dama sceni, diuersis ornata figuris: eademque eo pulchrior aspectu redditur, quò magis artificum diligentia &industria, colorum conformitate, in quocunque uestium genere fuerit coniuncta. Soli principes &magnates eo indumento tunicarum more con fecto hyemis tempore utuntur: quia calorem concipit citiùs, &diutius seruat conceptum: idque non solùm in Suetia &Gothia: sed &in Germania, ubi raritas harum pellium maiorem sortitur aesti mationem. Et huius causa sagittis à uenatoribus hoc animal petitur. Haec ille. Rosomachae nomen Sclauonicum est, inquit Scaliger: nos ioco Vulturem quadrupedem consueuimus appellare, cadauera nanque miro certoque odore sectatur. ¶An Hyaena quaedam Scythica hoc animal sit, uel potiùs sui generis, quaerendum. ¶Pileo ex huius ferae pelle confecto uel Polonorum reges aliquando utuntur. Pili in ea (ut Schnebergerus meus ad me scripsit) sunt longi, sed non admodum densè dispositi, nigri, splendentes, ut Zobellae uideri possint: minoris tamen quàm Zobella uenditur. Alitur hoc animal apud Lithuanos (ut audio) in prin cipum aulis propter admirandam uoracitatem: tantumque robore pedum ualet, ut arborem in duas partes diuidat, &aluo per medium districta se exoneret, ita ut tu uerè scribis. Iam scripsi ad CL. V. Ioachimum Zimermanum, qui Vilnae (quae urbs Lithuaniae caput est) medicum agit illustrissimi principis, utque curet mihi depingi hanc feram, &certam eius historiam perscribat tuo nomine rogaui. Haec ille. GERMAN. Ein Vilfraß/wirt gefunden im kuͤnigreych Schweden: auch in der Littaw/vnd bey den Moscouiten oder Ruͤssen. Frisset sich so voll an andern abgestandnen thieren/ dzer vor voͤlle vnd verstopffung ein enge zwuͤschend zweyen boͤumen suͤcht den bauch zu streiffen /ond das gefuͤr außzetrucken. LATINE Lupus. ITALICE Lupo. GALLICE Loup. GERMAN. Wolff. LVPORVM genera quinque