# Icones animalium 80.5-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 80.5 to 80.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/80.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/80.5

¶ Genus unum anonymum est, quod continet Lupum, Canem, Tigrem, Vulpem, Hyaenam, Scaliger Exercitatione 202. ubi contra Cardanum scribit Luporum & Canum species esse diuersas, nec inuicem transire: & Lupum non sola feritate à Cane distare, sed tota specie. Reperiuntur enim (inquit) Canes feri, qui neutiquam Lupi sunt. In latibulis montis Falconi multis iam saeculis agitant Canes absque ulla hominum societate: cui tantum abest ut sese accommodent, ut maxima ex parte carnibus uescantur humanis. Lupi tamen neque habent faciem, neque uocem, neque uocis modum, neque mores. Non enim eos exigit inde fames ad uastandos greges. LVPVS Scythicus, si libet, appelletur fera illa, quae in ultima Scandinauia post Noruegiam & Sueciam reperitur: quam Olaus magnus in Tabula regionum illarum depinxit: unde nos hanc effigiem qualemcunque mutuati sumus. appellat autem Germanico nomine Griiklaw ab unguium acie, quòd illis praecipuè saeuiat; animal Lupi magnitudine, perpetuò iracundum. In ipsa quidem historia Regionum illarum, ne uno quidem uerbo huius ferae mentionem ab eo factam reperio: sed neque ab alio quoquam.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
