# Icones animalium 84

Conrad Gessner, Icones animalium, 84. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/84

Leporibus etiam similiter in utroque inguine tumor est. Eosdem tumores Moscho animali esse puto, à quibus odoratum illud pus emanat. Foe minae, quam hîc depinximus, unicus est meatus & ad excernenda excrementa, & ad pariendum. Haec ille. LATINE Lutra. Lutras etiam Lytras dici posse Varro docuit: quia radices arborum in ripa succidere atque dissoluere (quod Graecis est λύειν) dicuntur, potest tamen & à luendo uideri nominata, quod in aquis se lutet, sicut & Graecè Enhydris, Hermolaus. Sed Varro Lutram cum Enydride confundit, teste Scaligero.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
