# Icones animalium 85

Conrad Gessner, Icones animalium, 85. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/85

Ab Aristotele ἐνυδρὶς uocatur uocabulo oxytono, à quo gignendi casus γυδρίδος: Herodoto proparoxytonum est γυδρις, γνύδειος. Ἐνυδρος, ὅ, Hesychio est animal fluuiatile simile Castori. Scribit autem Herodotus libro a. Enydrias in Nilo nasci, & sacras existimari. quo loco Enydrium nomine lchneumones aliter dictas, peculiares Nilo qua drupedes, intelligere mihi uidetur. nam Ichneumones quoque sacros Aegyptijs esse legimus: & Marcellinus eosdem Hydros uocat, Isidorus Enydros. Alibi uerò cum scribit: In maximo apud Gelonos lacu capi Enydrias, & Castores, & alias feras τεραγωνοπροσώπους, (id est, forma oris quadrata, nimirum qualis Felium ferè est, aut Simiarum: ut fortè Satyria Aristotelis haec sint, Castori Lutraeque cognata: nam Satyri etiam Simiarum ge neris existimantur: quorum (omnium scilicet ex aequo) pelles circa sisyras pro simbrijs assuuntur: testiculi uerò uteri remedijs apti sunt. In his uerò Enydrium nomine non Ichneumones Nili, sed Lutras propriè dictas intelligo. Apud Gelonos quidem & Scythas omnes, Lutrae abundant: quòd in regionibus eorum flumina stagnaque permulta sint. & Lutrae testes non secus ferè quàm Castoris (quanuis impropriè testes dicuntur, ut in Castore indicatum est) ad uterum remedijs pollent. Aelianus & Aetius Graeci scriptores Lutram nuncupant Canem fluuiatilem, Κύνα ποτάμιον: Seruius Castorem quoque Canem Ponticum nominat. Bellonius Lutrae caput caninum, & dentes ferè Canis attribuit. ¶ Tanta est Lu trae sagacitas, ut ex aqua per riuulum effluente, per aliquot procul miliaria piscium odores excipiat è uiuarijs: quae subiens uastet. Simul facilius haurit auram secundo fluuio delatam: simul inanis superare cursum potest: quo satura sine labore atque negotio unà cum ipso fluxu rursum delabatur, Scaliger. ¶ Lutrae (inquit Olaus Magnus) quadrato ore mordaces, ut Castores: quibus similes pelle, sed triplo longiores sunt, in Septentrionalibus aquis, praesertim Suetiae superioris, &c. reperiuntur. pelles earum cum alijs mira multitudine ad Moscouitas & Tartaros pro tegumentis & uestibus exportantur, &c. GALL. Loutre, Leure. ITALICE Lodra, Lodria, Lontra. GERMAN. Otter. ITALICE Tasso. HISPANICE Tasugo, Texón. GALLICE Tasson, Taixon, Grisart, Blaireau, Bedouo. GERMAN. Tachs/oder Dax. ANGLICE Biocke/ Bagert/(alias Badger/Bauson/ Deer/Gray. ILLYRICE Gezwecz.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
