Latin
86
Conrad Gessner, Icones animalium 86
Unproofread scanNot analysed yet
MELES, uel Melis potiùs, foem. gen. Varroni, Samonico, &Gratio, qui lucifugae epitheton ei tribuit. Melo ab lsidoro, &ineptiùs etiam Melotus, à recentioribus dicitur: sicut &Taxus, Tassus, Taxo, Daxus, à Germanico eius nomine Tachs. Melis quidem dicta uidetur à mellis auiditate, cuius gratia aluearibus insidiatur, &fauos petit. Graecum eius nomen uetus non inuenio, neque à nostri saeculi Graecis quomo do appelletur scio. Galenus (de alimentorum facult. lib. 3. cap. 1. )scribens apud Lu canos in Italia animal reperiri medium quodammodo inter Vrsum &Suem (μεταξύπως ρκτου τε καὶ συδς) de Mele forsitan intellexerit. abundant. n, hoc animali, ut audio, non Lucani modò, uerùm etiam Siculi, &reliquae regni Neapolitani partes: eoque uescuntur, per autumnum praesertim, quòd tum maturis uuis &reliquis fructibus maximè pinguescat. quamobrem uno nomine Σύαρκτος uel Σύαρκος Graecè uocari poterit: nisi quis apud Galenum pro συὸς legat μυός, ut Arctomus animal, hoc est, Mus alpinus intelligatur: sed animus magis inclinat ad Melem: &Murem alpinum non puto frequentem Lucanis esse. Habet autem cum Vrso communia quędam Melis, ut crura humilia, corpus crassum, auriculis etiam &pedibus non dissimilis: &quòd ijsdem ferè uescitur, &in cauernis degit, somniculosus adeò ut magna hyemis parte dormiat: cum Sue ue rò, pinguitudinis abundantiam. Melium genera duo faciunt: unum Canis instar digitatum, quod caninum uocant: alterum ungulas, ut Sues, bisulcas habet, quod idcirco suillum appellant. Quidam non unguibus tantùm, sed ore etiam, siue naso &rostro, suillum Sui, caninum Cani similem faciunt: (ut in Erinaceorum quoque genere. Caninum (quem solum ego hactenus uidi) cadaueribus uesci, &ijs cibis quibus Canes: suillum uerò radicibus, &ijs quibus Sues, Normannus quidam mihi retulit: qui utrumque genus aliquando se cepisse aiebat. ¶Antiquis fuerat persuasum, promiscuum esse utrumque in Hyaena sexum. eos castigat Aristoteles. Negat enim in masculo eam rimam, quae sub excrementorum exitu est, peruiam introrsum esse. De Melibus hoc item dictum à nobis est, Scaliger. ego alium, in quo de Melibus hoc dixerit, locum iam non reperio. ITALICE Histrice, uel Porco spinoso. HISPAN. Puërco espin. ANGLICE Potkeppre. GALLICE Pore espic. GERMANICE Meerschweyn /Doenschweyn/ Stachelschweyn/ Porcopick/ Caran. ILLYRICE Porcospino. HYSTRIX subijciatur Meli, quòd &naturam partim similem habeat, partim magnitu