# Icones animalium 88

Conrad Gessner, Icones animalium, 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/88

Hystricem (inquit idem) Africam mittere proditum est, sed nunc & Gallia habet, & Italia. ¶ Similiter ut Herinaceus spinis contegitur: sed multò maior est, rictuque & pedibus differt. digitati enim Erinaceo sunt, illi bifidi. quanquam & Erinaceorum speciem bisulco esse pede tradunt: mihi ut uiderem nondum contigit: quod & Scaliger de se testatur. ¶ Hystrix ut in plerisque uulgaribus Porcus spinosus hodie nuncupatur: sic & à Graecis recentioribus (ut Suida) Acanthochcerus, idem ad uerbum sonante uocabulo uocatur: sed & uulgarem Echinum terrestrem eodem nomine uocitant, ut scribunt Etymologus & Varinus. quòd uerò Hystricem quoque Echinum terrestrem Suidas interpretatur, falsum est. Albertus cum Hericium alium marinum, alium porcinum esse dixisset, subdit: Et similiter animal quod uocatur Succa (nescio qua lingua! cuius itidem duae species sunt, quarum altera pedes Porci habet, altera Canis: est autem idem qui Porcus spinosus. Scribitur Gracè στοιξ, ὕστριχος: uel ύστοιγξ, ὕστοιγος. Sic autem dictus uidetur à setis siue aculeis potiùs, quibus multò magis horret, quàm setis suis rigere Sues soleant. Plinius Hystrices foeminino genere protulit, Oppianus masculino. ¶ Animal foetidum esse audio, & in syluis cauernas fodere Melis instar. Quatuor hybernis mensibus (inquit Aristoteles) se condit ut Vrsa: & triginta diebus ute rum fert, ut Vrsa: & reliqua facit perinde ut Vrsa. Hinc est fortè quod ἄρκηλα à Cretensibus nominatur. ITALICE Volpe. HISPAN. Raposa, à rapiendo nimirum. GALLICE Regnard. GERMAN. Fuchß. ANGLICE Foxe. ILLYRICE Lisska. VVLPES, apud Grammaticos etiam Volpes scribitur: sic dicta, ut Aelius dicebat, quòd

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
