# Icones animalium 89

Conrad Gessner, Icones animalium, 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/89

Alterum genus est primo simile, sed nota insigni differens. nam ab ore per caput, tergum, caudam, recta nigri coloris linea ducitur: tum per reliquum corpus & pedes anteriores, transuersa: ita ut utraque crucis exprimat simi litudinem, unde & nomen illis est Rrutzfuchse, quasi crucigerae. Gutture hoc ge nus nigriore est, & ex alijs ad nos importatur regionibus. Tertium genus est quod colorem isatidis uel coeli sereni refert, Blauwfuchse, id est, coerulei coloris, sed diluti. Vulpes pili rutili capiuntur apud nos, Biandfuchse: candidi in Suetia & Noruegia, licet rarius. ¶ Vulpium pelles nigerrimae, nuper à mercatoribus in Galliam allatae sunt, ad usum uestium non uulgarem, sed alia re admirabiles. Quippe rarissimis, & quasi ordine dispositis pilis candidis, singularibus uariae. Vulpes accepimus amaris iij amygdalis esitatis interire, nos Vulpeculam aloe cum carnibus deuorata, uidimus extinctam, Scaliger. Vulpes in Arabia (inquit idem) & Syriae Palaestina, pilo foedo, audacia insigni, uespere mutuis ululatibus quasi signo dato ad nocturnam condictam praedam conuenire. Gregatim praedari.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
