Latin
91
Conrad Gessner, Icones animalium 91
Unproofread scanNot analysed yet
Mittit &India occidentalis (inquit) Chiurcam è mustelino genere, quae eodem modo filios secum fert. Et rursus in opere De rerum uarietate: Chiurcam (inquit) seu Chuciam noua Hispania mittit. ea minor Vulpe est, collo oblongo, pedibus breuibus, capite uulpino, colore cinereo, uelocissimè currebat, cum septem filios in crumena deferret. Videtur autem hoc animal medium esse inter Leporem ac Vulpem: sed alterius generis ab utroque, ob crumenam. Chiurca (inquit Scaliger) Viuerrae facie ac magnitudine est, capite uulpino. sub terra habitat, foecundissima est. duodenos parit exiguos. Cauda ei tenuis, penè glabra. Ipsa pilo atro. Ca tulos in bursa sub aluo obtensa secum fert. In America uulgò uocatur Seruoy (inquit lo. Stadenius Hombergensis, qui Americam à se uisam describit: ipse u. duplici Germanicis literis Serwoy scribit) magnitudine Felis animal, &cauda eiusdem: pilis alijs ex albo fuscis, alijs ex nigro. Catulos parit quinos aut senos. Locum in uentre ad sex digitos ferè scissum gerit; et intra scissuram illam mamillas habet: eidemque inclusos catulos circunfert. Sed forsan idem animal fuerit Alopecopithecus &Chiurca, etsi pro diuersis à Cardano &Scaligero memorentur: cum utrumque capite sit uulpino, &in alui ceu bursa suos catulos gestet. haec enim utrique conueniunt: caetera quae in alterutro describendo addunt, saltem non aduersantur. Itaque animal unum esse suspicabo donec aliquis certiora docuerit. Hoc fortè interest, quòd Alopecopithecus lactandi gratia catulos è bursa sua emittit: &icon (si quid ei credendum) bursam illa riore uentris loco, mamillas posterius ostendit. Chiurca uerò mamillas intra bursam (quanuis non bursam sed scissuram in uentre esse scribit Stadenius) habet. Conijcio &Cynocephalis cognatum esse: quoniam Agatharchides author est Cynocephalum foeminam uterum per omnem uitam extra corpus gestare. LATINE Simia. ITALICE Simia, Bertuccia. HISPANICE Ximio. GALLICE Singe. GERMAN. Aff. FLANdris Suͤste/ Schenukel. ANGLIS Ape. ILLYRICE Opicze. SIMIA dicitur, ut grammatici annotant, quòd sima sit &naribus depressis: uel quasi