Latin
93
Conrad Gessner, Icones animalium 93
Unproofread scanNot analysed yet
¶Quaerendum an Cephus, de quo mox in Cercopitheco dicemus, cum Cynocephalis potius quàm Cercopithecis censeri debeat. ¶Cynocephalus foemina uterum perpetuò extra corpus gerit, ut scripsimus suprà in Simiuulpa: nescio an mas quoque suum genitale, ita semper, ut hîc pingitur, exerat. ¶Cynocephali uocis expertes strident acutum. Descendit autem eis harba sub mento ὑπὸ τῆν ὑπήνην γῇύτον) ut Draconibus hac in parte conferri possint. Edunt autem tum alias animantes, tum homines, prout conti gerit, Graecus quidam in nominatus. Agatharchides eos ex Troglodytica uel Aethiopia mitti scribit: corpore hominem deformem, facie Canem referre. uocem edere mygmi instar, (μυγμῷ παραπλησίαν. Grammatici μυγμὸν interpretantur suspirium aut Muris sonum. Eustathius à uerbo μύζων deriuat, id autem mi. literam sonare interpretatur, uel clausis labijs per nares sonum quempiam edere:) ferum omnino animal &quod mansuefieri nequeat: uultum à supercilijs &oculis praesertim austerum ostendens. GRAECE &LAT. Cercopithecus, id est, Simia caudata. ITALICE Gatto Maimone. GALLICE Marmot. GERMAN. Meerkatz. ANGLICE Marmoset: &species alia Munkai. Hispani uel Afri puto, Monas appellant Simias caudatas. SIMIAE quidem caudatae inueniuntur etiam aliae: sed huic quod exhibemus generi priuatim hoc no