Latin
96
Conrad Gessner, Icones animalium 96
Unproofread scanNot analysed yet
(Picturae quam misit magnitudo, undique tripla ferè ad nostram erat: an uerò animal ipsum quam pis ctura exprimitur maius non sit, ignoro.) Viuidum admodum erat, agile ac timidum. Pilis erat mollibus admodum. Vuis passis uescebatur Sole siccatis, &pane albo modico. Coronatis hîc quinquaginta diuenditum est, aduectum ex Bresilia, forsan ex Simia parua &Mustela procreatum. miscentur enim ibi uaria animalia, propter regio nis caliditatem. Nusquam de eo quicquam legi. Sic ille: nos eius uerbis &specie ipsa animalis inuitati, Galeopithecum nominabimus. GERMAN. Ein froͤnnd thier/kurtzlich oß dem nuͤwen land Biesilia gen Antoiff gebracht/anzesaͤhen den Meerkatzen etwas gleych. IN America (inquit Andreas Theuetus) reperitur animal corpore supra modum deformi. incolae nominant Haunt uel Hauti, magnitudine Cercopitheci Africani (quem Galli uulgò Guenon appellant) satis magni. V tre ad terram ualde demisso, capite &ferè infantis, ut apposita pictura ad uiut facta ostendit. Captum quoque suspirare lentis infantis instar solet. Pellis ei cinerea, &parui Vrsi modo uillosa, Pedibus ternis solùm ungues haerent, quatuor digitos longi, similes magnis Cyprinorum spinis: quibus per arbores repit. in his enim frequentius quàm humi degit. Cauda tres digi tos longa, paucis &raris pilis. Hominis uiui carnem nunquam gustare uisum est: quanquam incolae aliquando longo tempore (absque alio cibo) ipsum retinuerint, experiundi gratia. Galli quidam aliquando per syluam deambulantes, duo huius gene ris animalia in excelsae arboris cacumine, ictu sclopeti deiecerunt: ex quibus alterum ualde laesum fuit: alterum attonitum duntaxat, &mihi donatum. quod cum ad dies ferè uiginti sex seruarem, cibo &potu omni abstinuit, in eodem semper statu: &tandem à Canibus nostris occisum est. Putant aliqui hoc animal uiuere ex solis folijs arboris cuiusdam, quam uernacula lingua Amahut uocant. ea prae caeteris excelsissima est, folijs perexiguis ac teneris, in hac quoniam ut plurimùm degit hoc animal, ab eius nomine Haut appellatum est. Si mansuefiat, hominem deamat: &in humeros eius ascendere subinde cupit: quod ferre nequeunt incolae nudi: cum ungues eius peracuti sint, &longiores quàm Leonis aut ullius alterius ferae nobis cognitae, Toto hoc tempore quo ipsum sub dio retinui, quanuis multoties plueret, à pluuijs nunquam madefactum est. Haec ille. Nos Arctopitheci nomen huic animali ponnemus: nam Papio dictus uulgò, hoc est Dabha Syrorum (quem olim Arctopithecum posse dici suspicabar) Hyaena nunc mihi uidetur.