Latin
97.4 to 97.6
Conrad Gessner, Icones animalium 97.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
mel tanta solertia suis unguibus extrahit, ut Apes neque laedat, nec ab eis laedatur. MARTES, ut uidetur, à Martiali (nullus enim alius ueterum, quod sciam, hoc nomine usus est) dicta, (à recentioribus Marta, Martarus, Marturus, Marturellus, &Mardur foem. genere,) nomen seruat apud plerasque gentes hodie, Italos, Gallos, Hispanos, Germanos &Anglos, terminationibus tantùm diuersis. ITALICE Foina uel Fouina, fortè à fago, quam Galli fau appellant. GALLICE Foyne, Foing. GERM. Marder/ Tachmarder /Zußmarder /Steinmarder /Buͤchmarder. Sunt apud Borussos nemora plena animalculorum, quae indigenae Gaynos, Germani Marter appellant, Erasmus Stella. MARTEM sic dictam conijcio, quòd Martia, id est, pugnax &ferox bestia sit. iugulat enim Mures, Gallinas, &aues caeteras. Species eius apud nos cognitae duae sunt: una nobilior, cuius pars prona magis flauescit: altera ignobilior, parte prona albicans. huius nomina in diuersis linguis paulò post seorsim referemus: illius iam diximus. Nobilior, magis syluestris est, &circa syluarum arbores, praesertim abietes, repe riri solet. Retulit mihi aliquando rusticus quidam, se initio Aprilis in praealta abiete Martem cepisse cum quatuor catulis: &in abietibus eas Sciurorum instar nidificare. Ignobilior circa fagos &saxa degit, &ad domos accedit, ubi ferè sub tectis latitat: no ctu grassatur. haec domestica dici ad illius differentiam potest. In syluis supra Brigan tium ad Brigantinum seu Acronium lacum, Martis genus inueniri audio, cuius pili noctu luceant, Zundmarder. ¶Inter eruditos ferè hactenus conueniebat, Martem &similem ei bestiam Putorium, ad Mustelarum genus pertinere: id quod doctissimo Scaligero non probatur. Sic enim scribit contra Cardanum.