# Icones animalium 97.4-6

Conrad Gessner, Icones animalium, 97.4 to 97.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/97.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/97.4

mel tanta solertia suis unguibus extrahit, ut Apes neque laedat, nec ab eis laedatur. MARTES, ut uidetur, à Martiali (nullus enim alius ueterum, quod sciam, hoc nomine usus est) dicta, (à recentioribus Marta, Martarus, Marturus, Marturellus, & Mardur foem. genere,) nomen seruat apud plerasque gentes hodie, Italos, Gallos, Hispanos, Germanos & Anglos, terminationibus tantùm diuersis. ITALICE Foina uel Fouina, fortè à fago, quam Galli fau appellant. GALLICE Foyne, Foing. GERM. Marder/ Tachmarder / Zußmarder /Steinmarder / Buͤchmarder. Sunt apud Borussos nemora plena animalculorum, quae indigenae Gaynos, Germani Marter appellant, Erasmus Stella. MARTEM sic dictam conijcio, quòd Martia, id est, pugnax & ferox bestia sit. iugulat enim Mures, Gallinas, & aues caeteras. Species eius apud nos cognitae duae sunt: una nobilior, cuius pars prona magis flauescit: altera ignobilior, parte prona albicans. huius nomina in diuersis linguis paulò post seorsim referemus: illius iam diximus. Nobilior, magis syluestris est, & circa syluarum arbores, praesertim abietes, repe riri solet. Retulit mihi aliquando rusticus quidam, se initio Aprilis in praealta abiete Martem cepisse cum quatuor catulis: & in abietibus eas Sciurorum instar nidificare. Ignobilior circa fagos & saxa degit, & ad domos accedit, ubi ferè sub tectis latitat: no ctu grassatur. haec domestica dici ad illius differentiam potest. In syluis supra Brigan tium ad Brigantinum seu Acronium lacum, Martis genus inueniri audio, cuius pili noctu luceant, Zundmarder. ¶ Inter eruditos ferè hactenus conueniebat, Martem & similem ei bestiam Putorium, ad Mustelarum genus pertinere: id quod doctissimo Scaligero non probatur. Sic enim scribit contra Cardanum.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
