# Icones animalium ii.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, ii.1 to ii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.1

Tanta enim est uirtutum tuarum gloria, tantus pietatis syncerae ardor, tanta ingenij dexteritas, eruditio, & in linguis diuersis, Graeca etiam Latinaque, peritia singularis: quibus cunctis non solùm omnem nostri saeculi muliebrem sexum, sed ipsos etiam reges atque principes, & ex priuatis plerosque doctrina celebres uiros, summa omnium admiratione, antecellis: Tantus inquam gloriae ac famae tuae splendor est, ut librum hunc Angliae omnino à me destinatum (propter gentis uestrae multorum hominum multa ac recentia in me beneficia, ac meum erga illos, ut merentur, amorem, officiumque gratitudinis) non debuerim alteri, quàm totius Regni supremo capiti, hoc est, Maiestati tuae nuncupare. Sic enim uniuersis & singulis quodammodo aliqua ex parte satisfacere mihi uideor. Scio autem omnes bonos & eru ditos uiros, quorum Deigratia ingens in regno tuo numerus est, Maiestatem tuam adeò amare, uenerari & colere, sicuti par est, ut ab externis etiam hominibus laudes tuas celebrari, ac tui honoris famam illorum lucubrationibus per orbem terrarum diffundi, libentissimè cognoscant. Suscipe igitur serena hilarique fronte, clementissima Heroina, hos Quadrupedum animantium Ordines: quibus aliquando inspiciendis animum grauissimis Regni negotijs intentu remittas, & iucundissimo hoc Naturae spectaculo oblectes. Quod quidem non per se modò honestum & liberale est: sed ad Dei etiam optimi maximi, nostrique & alioru hominum pleniorem co gnitionem nonnihil conducit. Nam ad Dei notitiam in nobis excitandam atque promouendam, ex omnium & quarunuis huius Vniuersitatis reru inspectione, pia de opifice cogitatio animos nostros subtre & debet & solet: in primis uerò cum Hominis (qui ueluti exiguus quidam Mundus est, & ut corpore terrae, alioruque tum elementorum, tum ex eis constantiu rerum, ita animo Dei imaginem repraesentat) naturam consideramus. Itaque huius etiam parentem dicimus Deum caete rorum opificem tantùm. At inter hominem & caetera Dei opera, medium ferè locum ani mantibus quae ratione carent attribuimus: harum autem praecipuae sunt Quadrupedes: adeò ut illis inter ea quae ex elementis mixta sunt, ita primum tribuamus ordinem: quemadmodum inter ipsa elementa aut simplicia corpora coelo.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
