Latin
ii.5 to ii.7
Conrad Gessner, Icones animalium ii.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Fecit autem haec omnia Deus in usum hominis, ut seruiant aut subijciantur ei omnia, siue natura &iussu Dei perpetuò, ut elementa, coeli, &corpora inanima: siue sensu aliquo: idque uel sponte, ut animalia quae cicurari possunt: uel per aliquam uim, ut reliqua, quae uarijs modis capere, uenari, &in usus suos conuertere solet: quemadmodum etiam puri tum spiritus tum homines ultro seruiunt Deo, impuri uerò coacti &renitentes. Iam cum Deus non haec solùm, quae in hoc uisibili mundo sensibus nostris se ingerunt, in solius hominis gratiam fecerit omnia: sed spiritus quoque &angelos inuisibiles, hominibus praesertim pijs custodes ac tutelares, impijs uerò ultores constituerit: denique unigenitum filium suum in generis humani salutem, hominis formam assumere, &acerbissi mam mortem subire uoluerit: decet omnino &par est, ut Deum etiam solum, in omnibus actionibus &cogitationibus suis sibi proponat homo, eumque unicum pro summo &incomparabili bono tum suo tum rerum omnium, agnoscat, adoret, inuocet, amet, &collaudet perpetuò: nec ullas prorsus res creatas ullo modo diuini honoris, inuocando uel adorando, participes faciat. Nam sicut unus in coelo Sol est, dictus ab eo quod solus sit, &una eius imago Luna, non suo, II. Ad noritiam sui cuique, &uir tutum exempla. A corporis forma sci capitis situ. A moribus, ingenij, &actionibus aliorum animalium. Circa prudens tiam aut prouidentiam, industriam, docilitatem. Circa iustitiam, &eius partes Epistola sed Solis lumine lucidat ita solus idemque summus coelorum &uniuersae Naturae dominus, Deus est, à quo uim suam, quacunque habet, omnem mutuatur Natura, hoc est, quicquid factum, natum aut creatum est: proprium uerò nihil habet.