# Icones animalium ii.5-7

Conrad Gessner, Icones animalium, ii.5 to ii.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/ii.5

Fecit autem haec omnia Deus in usum hominis, ut seruiant aut subijciantur ei omnia, siue natura & iussu Dei perpetuò, ut elementa, coeli, & corpora inanima: siue sensu aliquo: idque uel sponte, ut animalia quae cicurari possunt: uel per aliquam uim, ut reliqua, quae uarijs modis capere, uenari, & in usus suos conuertere solet: quemadmodum etiam puri tum spiritus tum homines ultro seruiunt Deo, impuri uerò coacti & renitentes. Iam cum Deus non haec solùm, quae in hoc uisibili mundo sensibus nostris se ingerunt, in solius hominis gratiam fecerit omnia: sed spiritus quoque & angelos inuisibiles, hominibus praesertim pijs custodes ac tutelares, impijs uerò ultores constituerit: denique unigenitum filium suum in generis humani salutem, hominis formam assumere, & acerbissi mam mortem subire uoluerit: decet omnino & par est, ut Deum etiam solum, in omnibus actionibus & cogitationibus suis sibi proponat homo, eumque unicum pro summo & incomparabili bono tum suo tum rerum omnium, agnoscat, adoret, inuocet, amet, & collaudet perpetuò: nec ullas prorsus res creatas ullo modo diuini honoris, inuocando uel adorando, participes faciat. Nam sicut unus in coelo Sol est, dictus ab eo quod solus sit, & una eius imago Luna, non suo, II. Ad noritiam sui cuique, & uir tutum exempla. A corporis forma sci capitis situ. A moribus, ingenij, & actionibus aliorum animalium. Circa prudens tiam aut prouidentiam, industriam, docilitatem. Circa iustitiam, & eius partes Epistola sed Solis lumine lucidat ita solus idemque summus coelorum & uniuersae Naturae dominus, Deus est, à quo uim suam, quacunque habet, omnem mutuatur Natura, hoc est, quicquid factum, natum aut creatum est: proprium uerò nihil habet.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
