# Icones animalium iv.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, iv.1 to iv.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/iv.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/iv.1

Haec qui non agnoscunt, Deum profectò non agnoscunt. Praeterea cum tot animalium generibus à Deo conditore tam pulchrè & abunde prospici uidemus, ut quantum natura & neceßitas singulorum postulat, nulli eorum inter tot myriades, quod ad cibum, potum, uestitum, habitationem, & alias res, quicquam desidera ri poßit: an non existimabimus (non iam uerisimiliter, ut uulgus hominum, sed firma & indubitata quam à nobis requirit fide) eundem qui suis operibus tam benignè prospexit, multò magis hominibus, quos filiorum nomine dignatur, quantumcunque eis utile aut necessarium sit, consul turum ac suppeditaturum? At miseri mortalium plurimi non pro uictu tantùm & uestitu suo anxij solicitique sunt, hoc est, Deo non satis considunt: sed insuper auari, & alijs hominibus iniurij, ipsis etiam bestijs hac partę ut deteriores, ita infeliciores. quanuis enim harum nonnullae sui uictus causa noceant alijs, praesentem tamen solùm famem explere, non in multos dies aut annos aliquid reponere cupiunt. Illi uerò cum Deo suo non fidant, & ipsa solicitudine dubitationem suam ac diffidentiam prodant, digni sunt qui quandoque rebus necessarijs priuentur, aut quod Tantalo accidit) praesente etiam copia non fruantur. Hactenus dixi, (& quidem prolixiùs quam institueram,) Animantium naturae consyderationem, ad uberiorem Dei notionem deducere nos posse. Restat, ut quomodo nostri quoque & aliorum hominum cognitio inde in animis nostris promoueatur, ostendam. Primùm igitur quod ad nos, quonicm per comparationem omnia magis innotescunt, conferamus nos ipsos cum caeteris animalibus. Corpus igitur hominis, quod ad materiam, partes & organa, id est, actionum instrumenta, nihil ferè ab alijs differt: vnde colligimus, mentem (qua proximè ad angelos accedimus, & post illos rebus omnibus praestamus & cuius ratione ad conditoris nostri exemplar facti sumus) uim esse multò praestantiorem illis animae uiribus, quae organo indigent, & corpori alligantur, adeò ut separari non possint. Ipsa uerò corporis nostri forma & statura, quoniam erecta est, à plerisque omnibus differt: ita ut caput sursum ad coelum, hoc est, summam Vniuersi partem spectet: (id autem propter oculos & uisum maximè factum est,) admonet nos officij nostri, cuius pulchrè meminit poeta his uersibus: Pronaque cum spectent animalia caetera terram: Os homini sublime dedit, coelumque tueri lußit, & erectos ad sydera tollere uultus.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
