Latin
iv.5 to iv.8
Conrad Gessner, Icones animalium iv.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Non solùm autem corporis oculos ad coelum, sed multò magis contemplantem omnia animi aciem à terris auersam, ultra ipsos etiam coelos adusque conditorem, primumque motorem eorum, extendere oportet. nam corporeis oculis caeterae quoque animantes coelum aliquando aspectant; piscis quidem Vranoscopus semper. Deinde si uirtutes, aut potiùs mores &actiones aliorum aliquot animalium cum humanis comparemus, imbecillitatem nostram °enerem naturam facilè agnoscemus. Multae enim animantium, bonas &secundum naturam laudabiles actiones, (quae in homine à ratione consilioque profectae uirtutes appellantur,) ipso naturae instinctu, multò perfectiores plerisque hominibus edunt. In contemplandis certè animalium moribus, ut scribit uir doctißimus Theodorus Gnza, exempla nobis suppetunt omnium officiorum, &effigies offeruntur uirtutum, summa cum authoritate naturae omnium parentis, non simulatae; non commentitiae, non inconstantes &labiles: sed uerè ingenuae atque perpetuae. Nec ulla paruitae humanae est, quae non suorum officiorum exempla commodißsimè hinc accipiat. Iubet nos dominus Christus prudentiam serpentium, simplicitatem uerò Columbarum miscere: ne illa nimirum in astutiam, haec uerò in stoliditatem abeat. Insignis est Gruum, Apicularum, Murium alpinorum, Melium, Sciurorum, Castorum, &aliorum animalium ingenij uis, qua uictum sibi comparant aut recondunt, loca ®iones mutant, domicilia parant, insidias struunt aut fugiunt, &alia quadam cautè prouideque agunt. Mira auium quarundam ad uocis humanae imitationem: Canum uerò &Simiarum, ad uarias hominis actiones, docilitas. Disci plina &eruditio Elephanti, quem non faciat studiosiorem? Quis tam peruersa natura hostis sui generis est, quin emendetur &mitigetur, cum nullum animal occidi à sui generis bestia uideatur? Magnus in plurimis suorum gregalium amor est, tum mansuetis, ut Bobus, Quibus: tum Nuncupatoria. tum syluestrium plurimis in omni animalium genere: mirus praecipuè in Elephantis. Quid de iustitia Apum dicam, quae colligunt quidem ex ijs quibus aliquid dulcedinis inest, sed sine ullo fructuum detrimento? Quae fides, quis amor in Canibus? agnoscunt nomina sua, aduolant, seruiunt, faciunt imperata, ad mortem usque domino, (à quone uerberibus quidem aut iniurijs repelli queunt,) aliquando etiam funeri, fideles.