# Icones animalium v.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, v.1 to v.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/v.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/v.1

Fidelßimi (inquit Plinius) ante omnia ani malia homini Canes atque equi. Quis principem bonum non colat atque obseruet, cum si rex Apum in itinere aberrauerit, omnes eum inquirere, odoratuque sagaci persequi, donec inuenerint, cognitum habeat: gestari etiam regem à plebe, cum uolare non potest: &, si perierit, omnes discedere? Nunquid parum hinc exempli ad boni principis siue desiderium, siue obseruantiam datur? Quis tam in parentes impius, ne cum Ciconiae auis aut Meropis, sicut & Leonum ac Elephantorum, pietatem erga parentes intelligat, pientior efficiatur? Quis adeò inhumanus illiberalisque est, quem Oßifraega benignitas in pullos alienos (ut nihil dicam de omnium in prolem propriam amore) ab Aquila eiectos, non faciat benigniorem? Percelebris est Elephanti castitas, & adulteriorum detestatio: sicut & in Porphyrione. Columbarum & Cornicum sida coniugia quis nescit? Anseris quaedam uerecundia commendatur. Mite est ingenium Boum, remissum, & minimè peruicax: agnoscunt uocem bubulci, uocatique nominibus proprijs intelligunt, & iußis parent. His etiam mitiores Oues: quarum simplicißima innocentia, & ad parendum facilitas, admirationem homini mouet. Sed magis mira sit in Elephantis tanto robore, & Camelopardalis tanta excelsitate, eximia mansuetudo. Strenuum & animosum iumentum Equus est: sed rectoris imperio se submittit. Iracundior Canis: sed in eos qui se subsidentes demiserint, clemens. Quis princep non ad clementiam facilè inuitetur, cum reges Apum armari quidem aculeo, sed eo nunquam uti intelligat? Quantum studium ornatus ac politurae in Pauone? Quanta opera uocis amoenae suauisque in Luscinia? Quem non pudeat per metum peccare, cum non solùm Leonis animum inuictu cogitat: sed etiam Reguli auiculae, quae cum Aqui la pugnat, certatque de imperio? Leo forte magis, & animosum, quàm crudele est animal: magnanimum, liberale, ingenuum, & (ut authores quidam referunt) mite, iustum, nec expers amoris erga illos quibus cum uersatur. Quis tam piger, iners & segnis est, quin excitetur ad uitae munera, cum Formicarum aut Apum labores atque industriam intuetur? Sed haec & huiusmodi singillatim enarrare, nimis prolixum foret.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
