Latin
v.5 to v.9
Conrad Gessner, Icones animalium v.5-9
Unproofread scanNot analysed yet
Satis hoc esto, natiua uirtutum officiorumque omnis generis exempla (&ueluti naturalem quandam de moribus philosophiam) homi nem in diuersis animalibus reperire: quibus seipsum corruptaeque naturae suae infirmitatem agno scat, plerisque brutorum inferiorem se animaduertens: hoc uno forsan pleruque superiorem, quòd sua ipse uitia noscens fateatur. Agnita autem &damnata infirmitate atque corruptione sui, Dominum Deum, unum omnium bonorum (siue per naturam, siue per uoluntatem, siue etiam absque omni medio) authorem, ut primae conditioni, hoc est, perfectioni, in qua primus )se homo creatus est, ipsius gratia (quae per solum dominum lesum Christum nobis praestatur Caeterum quod tertio loco propositum erat, alios etiam restituat, toto animo aßiduè orabit. homines, hoc est, diuersa hominum ingenia, collatione ad bestias facta, magis dignosci: eâdem ferè uia &ratione intelligi potest, qua quisque seipsum ex illorum naturae contemplatione meliùs agnoscit. Nam siue seipsum, siue alios uideat bonos alicuius animantis mores referre, ut man suetudinem Quis, castitatem Elephanti, pietatem Ciconiae, laudabit: sin malos, uituperabit: ita ut stolidos, inertes ac socordes homines, Asinis: libidinosos &uoraces Porcis: astutos &uersipelles, Vulpibus, Felibus insidiosos et crudeles, Pantheris timidos Ceruis, impudentes Ca nibus, &alios alijs comparet. In bestijs quidem istis uitiorum turpitudinem nobis Deus, tanquam in speculo, Vt nosceremus ac fugeremus, proposuit: sicuti liberis suis ebrietatem in seruis Lacedaemonij solebant. Physiognomones certe prout animantium quorundam similitudo, &eaedem corporum notae, in facie alidue parte hominis apparent, de moribus quoque &ingenio cuiusque coniecturam faciunt, eamque ut plurimùm non uanam, nisi doctrina &disciplina naturam, sicuti in Socrate, uicerit. Haec &huiusmodi, optima &doctißima Regina, picturis hisce Animalium contemplandis, Maiestati tuae in mentem uenire poterunt. Mores quidem &ingenia pingi non possunt: sed corpus cuique adeò suis moribus &ingenio aptum appositumque, Epistola nuncup. per naturam largitus est Deus: ut plerunque ex ipsa facie, aut specie corporis eiusque partibus, qualis cuiusque natura sit, coniectare liceat. Quod si etiam Anglica nomina adscribi singulis uolue rit M. T. uiro alicui erudito id committet. Inter caeteros autem mihi notos facillime id praestiterit lohannes Parkhurstus, (qui persaepe mihi uirtutum tuarum laudes amplißimè praedicauit:) aut Guilielmus Turnerus, lo. Catus medicus longè doctißimus, Io.