# Icones animalium vii.1-4

Conrad Gessner, Icones animalium, vii.1 to vii.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/vii.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/vii.1

D SECVNDAM hanc editionem, optime Lector, tum Icones Quadrupedum nouas non paucas, addidi, tum nomina & descriptiones: & priùs etiam publicatis Iconibus multa passim adscripsi, pleraque noua: pauca uerò ex ijs quae in Historia eorum continentur, repetiuit idque certam ob causam: sicuti pluribus indicaui in praefatione libri Nomenclatoris Aquatilium: cuius editio prima hoc tempore prodit. Velim autem ab harum rerum studiosis in unum Volumen coniungi lconum Quadrupedum & Auium editiones secundas, Aquatilium uerò primam ac nouam: qui tres libri omnes hoc anno Salutis Christianae M. D. LX. typis excusi sunt. Rarioribus quidem & peregrinis Quadrupedum, descriptiones copiosiores adieci: communioribus nihil aut parum plerunque (nisi prorsus noui aliquid esset) praeter ipsa nomina. Asino tantùm & Sui Hieroglyphicas quasdam interpretationes addidi, spacia chartae replendi consilio, cum ijs omnino locis, non priùs aut posteriùs, horum Quadrupedum figuras collocari uellem. Hieroglyphicae autem significationes ipsis animalium Iconibus commodissimè adduntur: &, si non data opera breuitati studuissem, singulis, aut plerisque animantium, ex doctissimis huius argumenti Pierij Valeriani commentarijs, summatim Hieroglyphica quaedam adscripsissem. Sed isti superioribus annis Basileae Isingrinij praelo excusi, hominis philologi Bibliotheca dignissimi, facile ab omnibus haberi possunt. Quòd ad Icones: agnosco non omnes optimè pictas: non mea tamen culpa: qua de re nunc dicere tempestiuum non est. Mediocres quidem sunt pleraeque, & tolerabiles: quandoquidem his meliores (De quadrupedibus loquor, hactenus publicatae non sunt. Fictitiae uerò, ut quidam suspicatur, nullae sunt: uel si quae sunt, non approbantur à me, sed notantur aut reprehenduntur: ut Olas Rangifer, aliaque pauca in Quadrupedibus, in Aquatilibus plura: & Salamandra quorundam, &c. Quòd si quae ipse non pinxi sid est, pingenda curaui) ad uiuum, authores citaui à quibus acceperim, aut quorum è libris mutuatus sim. Paucas quasdam in hac editione accuratiores dedi, relictis tamen etiam ueteribus: ut ex collatione appareat illas quoque non omnino malas neque fictitias esse: ut Alcis, Lyncis, Felis Zibethi. Obijcit mihi bonus quidam uir, (bonum appello, animi & habitus, quem in eo esse non dubito, respectu: neque enim statim malus est, qui alicui iniuriam facit prae iracundia, aut uindictae studio, aliaue causa quae ueniam mereatur, si non ut plurimùm & consultò talis sit:) obijcit inquam, Gulonem, Lupum Scythicum, Camelopardalin, Cricetum. Atqui authores unde acceperim nominaui in singulis, si non in prima editione Iconum cum nomenclaturis editarum, saltem in Historia priùs euulgata, ad quam Lector in ipso Libri titulo remittitur.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
