# Icones animalium viii

Conrad Gessner, Icones animalium, IN LIBRO ANIMANTES QUADRVPEDES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/viii

IN LIBRO ANIMANTES QUADRVPEDES DIGESSIMVS. QUADRVPEDES aut sunt uiuiparae, aut ouiparae. Illas in sex Ordines distribuimus: has propter paucitatem non libuit diuidere. Continet igitur Quadrupedum uiuipararum mansuetarum ORDO I. bestias mansuetas, quae armenta uel greges constituunt: cornutaeque omnes & bisulcae sunt, & ruminant, non utrinque dentatae. Vt sunt Boues, Ques, Caprae. Pagina 10. 11. ex mansuetis iumenta, quae sine cornibus & solipeda sunt: (aliqui ueterina animalia uocant, quòd ad uecturam idonea sint: uel quasi uenterina: quod ad uentrem onus religatum gerant: Graeci ὑποζύγια, & λόφουρα:) Vt Equum, Asinum, Mulum, Camelum. Et reliqua mansuetorum, ut Sues, Canes domesticos, & Felem domesticam. Ferarum uerò Quadrupedum uiuipararum, quae omnes utrinque dentatae sunt ORDO I. complectitur feras cornutas: Vt Boues, Capras & Ques syluestres: Camelopardalin, Allocamelum, Ceruos, Capreas, Alces, Rangiferum seu Ceruum Scythicum, Rhinocerotem seu Taurum Aethiopicum: Elephantum, (in hoc enim cornua esse qui dentes uulgò appel lantur, doctorum testimonijs constat.) Postremò Monocerotem: & Leporem cornutum: qualis prodigio potiùs quàm secundum naturam nascitur. 11. non cornutas maiores: quae hominem aut alia animalia unguibus & dentibus laedunt, multifidae omnes, praeter Aprum bisulcum. Vt sunt, Vrsus, Leo, Tigris, (quam Canario generi quidam adnumerant:) Pantherae, & similes eis sed minores, (quae magnitudinis ratione ad sequentem Ordinem referri debebant,) Genetha, Felis Zibethi, & Lynx. item Hyaena, Lupus, Lupus Scy thicus, Lupus marinus quadrupes, Aper syluestris, Hippopotamus. Horum genus commune nullum est, nisi Pantheram ceu genus unum statuas, quo comprehendas Leopardum, Lynces, Thoës, Pantheria, Genetham, & Feles tum alias tum Zibethi cognominatam. Scaliger Canario generi subijcit Canes domesticos & feros, Lupos, Hyaenam, Vulpem & Tigridem: nos hęc magnitudinis ratione ad diuersos Ordines retulimus. III. eiusdem naturae reliquas mediae magnitudinis, minusque noxias: Vt sunt Castor, Lutra, Melis, Hystrix, Vulpes, Pithecalopex, Simiarum genera, Sagoinus Americae, & ex eadem Arctopithecus quidam. Mustelae diuersae, Ichneumon, Mus Indicus, Tatus, Lepus. Inter has Simia, generis nomen est, quod species plures continet, deinde Mustela, tertiò Lepus. Huc etiam Canes & Feles syluestres pertinent. Pantherae similes quamuis minores feras, similitudinis magis quàm magnitudinis merito, ad praecedentem ordinem retuli. Pag. 83 IIII. minimas & Murium ferè generis: quorum ea quae per arbores aut parietes repere & scandere possunt, Graeci aliquando ἐρπετὰ nominant, nimis communi uocabulo: & quod depedibus magis debeatur. Vt sunt, Cuniculus: quem à cognato sibi Lepore (ultimo praecedentis Ordinis propter magnitudinem minorem, seiunximus: Cuniculus Indus, Echinus, Mus alpinus uel Arctomos, Glis, Sciuri, Cricetus, Mures diuersi, Talpa. Animalium Quadrupedum ouipararum ORDO I. & ultimus, complectitur Chamaeleontem, Testudinem terrestrem: Lacertarumque & Ranarum terrestrium genera. Nam Crocodilum, Ranas & Lacertas aquatiles, Aquatilium libro subiunximus. In Libri fine sequuntur ADDITIONES quaedam omissorum, &c.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
