# Icones animalium xiv

Conrad Gessner, Icones animalium, QVADRVPEDVM VIVIPARORVM ORDO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/xiv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/icones-animalium/xiv

Caius Anglus, qui etiam eicones duas, quas subijciemus, misit) paulò maior est uulgari, eodem tamen quo illa uellere, figura corporis, & colore. Tantum tibiae & prima facies ruffescunt modice, cauda lata est in summo cubitum unum, paulum modo in descensu se coarctans leniter, quousque tandem desinat in eam figuram, qua est aliarum ouium cauda. Vescitur herba, carne, pisce, pane, caseo, & quibusuis, id docente fame in naue, cum aduecta ad nos est in Britanniam. Herodotus in Thalea scribit, non alibi uisum hoc, aliudque genus μακρόκερκον (quod hic unà sub ijciam) quàm in Arabia. Sunt (inquit) in Arabia duo Ouium genera, admiratione digna, neque alibi usquam uisa. Alterum, caudam gerit tricubitali longitudine: alterum, cubitali latitudine. Haec ille. Haec dum scriberem, uir quidam fide dignus mihi retulit, uisam sibi Francfordiae olim huius generis ouem cauda lata, non ut hîc pingitur: sed simpliciter marsupij seu perae alicuius instar latam, ita ut non attenuaretur deorsum: siue natura ea talis fuerit, siue aliter. Iohannes Leo Africanus hoc genus Africae attribuit. His arietibus (inquit) nullum ab alijs discrimen est, praeterquam in cauda, quam latissimam circumferunt: quae cuique quò opimior est, eò crassior obtigit, adeò ut nonnullis libras X. aut XX. pendat, cum sua sponte impinguantur. Verùm in Aegypto plurimi farciendis ueruecibus intenti, furfure hordeoque saginant: quibus adeo crassescit cauda, ut seipsos dimouere non possint. itaque qui eorum curam gerunt, caudam exiguis uehiculis alligantes, gradum promouere faciunt. Vidi in Asiota Aegypti ad Nilum ciuitate, centum & quinquaginta passuum milibus ab Alcairo sita, huiusmo di caudam libras octoginta ponderare, alijs se uidisse affirmantibus quae semiducen tas (sic habet codex impressus) libras expendissent. Omnis itaque horum animalium pinguedo in cauda consistit: nec usquam nisi Tuneti & in Aegypto reperiuntur. LATINE Quis Arabica, cognomine Graeco πλατύκερκοσ, hoc est, latae caudae. ITAL. Pecora d’ Arabia conla coda larga. AL. Vne Brebis d Arabie, à queue large. GERM Ein Schaaff vß Arabia/ mit einem breiten schwantz. LATINE Quis Arabica altera, Graeco cognomine μακρόκερκοσ. ITALICE Pecora d’ Arabia con la coda longa? GALL. Vne Brebis d. erergmmegm Arabie à queue longue. GERM. Ein anderley Schaaff oß Arabia/ mit einem langen schwantz. LATINE Capra Indica, ad uiuum depicta. ITALICE Capra de lalndia. GALLICE Cheure d India, GERMAN. Indianische Geiß. Eiusdem ex libro quodam impresso Icones.

---

Conrad Gessner, Icones animalium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Icones_animalium.
