Latin
IMARIN
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 175
Unproofread scanNot analysed yet
Alius etiam retulit simile monstrum aridum è Noruegia in Germaniam inferiorem aduectum, marem &foeminam. Fidem ei facere possunt similium monstrorum effigies, proximè à nobis exhibitae. Hoc quoniam humana specie supra lumbos &cornutum est, Pana marinum, aut Satyrum marinum, quoniam Pâna piscem quendam cetaceum uocari, in eoque asterisimum quoque est, appellabimus. tem lapidem inueniri, qui à Sole accendatur, &utilis sit ad philtra, Aesopus Mithridatis anagnosta tradit, Suidas in iχθυς. In mari circa Taprobanen insulam cete quędam Satyrorum speciem similitudinemque prae se ferre tradunt, Aelianus. Eugenio quarto Pontifice apud urbem Sibinicum in Illyrico captus est marinus homo, qui ad mare puerum trahebat. Is à currentibus, qui rem aspexerant, lapidibus fustibusque uulneratus, in siccum retractus est. Huius effigies penè humana, nisi quòd cutis Anguillae similis erat, &in capite duo parua habebat cornua. Manus quoque duorum tantùm digitorum formam exprimebant. Pedes autem in duas ueluti caudas finiebantur: à quibus ad brachia alae, ut in Vespertilione, extendebantur, Baptista Fulgosus. Plura leges in Historia Aquatilium nostra in Tritone. GERMAN. F. Ein (eerteufel. SEQVVNTVR CETE QUAEDAM EX OLAI MAGNI SEptentrionalis Oceani Europaei in Tabula Descriptione. TCONVM quas subijciemus fides penes Olaum authorem esto. nos enim eas omnes ex Tabula ipsius depingendas curauimus.