# Nomenclator aquatilium animantium 2.5-6

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium, 2.5 to 2.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/2.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/2.5

APHYA (Apua) MuAgilum, cuius Aristoteles meminit. Aphyam Mugilum (inquit Rondele tius) nihil aliud esse puto, quàm Mugilum speciem eam, quae sponte sine maris & foeminae coitu nascitur ex terra arenosa uellimo: cuiusmodi ea est, quam habemus, quae nascitur in fossis, non procul à uicino nobis (Monsbeliensibus) eoque antiquissimo oppido Latera uocato. Eiusdem generis est quae in Lado nostro capitur, & Athelan nuncupatur. GERM. circumscribatur, ein kleine art der Oeeraleten / welche von ir selber wachßt vß dem muͤr vnd sand. PVA Phalerica Ron deletio. Sic autem uocat Aristoteles (à Phalereo Atticae portu) piscem, è quo Membrades gigni scribit. ITALICE. Vide in Gallicis. GALLICE Nadelle uel Melete circa Monspelium, ut Ron deletius iudicat. At masculino genere Melet, Atherina est. Bellonius quidem Membradem esse putat, quae uulgò dicatur Meleta Massiliae: circa Rothomagum uerò & in litore Oceani ubi Sequana in mare influit, un Crado. Italice circa Genuam Arachia. ¶ Huius piscis uenter ita linea quadam à squamis exasperatur, ut in Alosis & Sardinis, Rondeletius. de piscibus etiam alijs similem hanc lineam habentibus, leges in Sardina.

---

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium.
