Latin
DE TELLINIS IN GENERE
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 232
Unproofread scanNot analysed yet
Ad fauces Malgurianas (in quit) capitur frequenter Concha parua, testis spissis &depres sis: quae lineolis multis &admodum uarijs distinctę sunt: Chamę asperae non ualde dissimilis, sed minùs aspera. Vocant uulgò nostri (GALLI circa Monspelium) Pelorde: (Hoc nomen etiam Conchulae ru gatae Rondeletij Bellonius tribuit:) quae uox etsi Peloridi affinis sit, tamen longè alia est Concha à Chame Peloride: dictamque puto à nostris à luto &sordibus, quas lordes appellant. Reperitur eadem fre quens haud procul à Narbone, tota luto obsita, uocaturque illic Pho lado, quasi φωλάδα dicas, quae appellatio aptè conuenit. nam Conchę istae in luto latentes degunt, saepius ad pedem unum depressae. Quamobrem Pholades Athenaeles se putauerim. Quòd si cui haec sententia non probetur, easque tantùm Pholades esse uelit, quae insi xorum cauernulis, non in luto lateant, non ualde repugno. GALL. Pelorde, Pholado: ut iam expositum est. GERM. F. Ein Raatmuscheln /uͤrmuschele, ligt vnder dem kaat oder mur: darauf man sy grabet: mag daruon ein Grebling genennt werden. Pectinis Concha quam priùs expressam habebamus: à Rondeletio quidem exhibita, accuratior elegantiorque est. DECTEN. Qui à Graecis Κτεὶς uocatur, à ò Pecten, modò Pectunculus conueni tur. Sed Pectunculi à Pectinibus differunt: et Plinius manifestè disiungens, uidetur Pectuntu los pro Tellinis usurpasse. Ex Athenaeo liquet Pectinem duabus constare conchis striatis, &u que parte auritum esse: id quod non huic tantùm speciei, sed alteri etiam conuenit. Pectinung, nus striatum, id est, pectinatim diuisum, à rugis illis siue imbricaturis, nuncupatur, Gillius. gno in errore uersatur Albertus &recentiores, qui Pectines pro Passeribus (id est, planis piscibu illis quos uulgus nostrum Platessas nuncupat) accipiunt. Pectinis testae non semper eiusdem sum coloris. quaedam enim rubescunt, quaedam albicant, aliae nigricant, Rondeletius, hinc succi etiam saporisque differentiae habentur. ITAL. Cape sante. GALLICE Circa Monspelium Larges Coquilles uocantur: alibi Coquilles de saint lacque Rondeletius. Pectinum generis quidam arbitrantur eas esse, quas uulgò appellant Conchaso Iacobi: sed aliae Oceani littoribus Gallicis cognitae habentur, Gillius. Author Pandectarum me