# Nomenclator aquatilium animantium 3

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium, VNCRASICHOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/3

GERM. circumloquor, ein meerfischle von der art der Spirlingen: gantz lind und fert: har ein rauchen strich am bauch wie ein Haͤring. Idem fortè est qui ab Anglis in Essexiae comi tatum uocatur à Sinie: qui si diu seruetur, in aquam resoluitur. nam & Rondeletij Meleta adeò mollis est & pinguis pisciculus, ut si aliquandiu digitis tractetur, liquefiat, &c. THERINA, Ictar. apud Plinium medicum perperam Acerina legitur. Gaza Aristan uel Aristulam conuertit. atheres Graecis aristae sunt. unde uerbum ἀθερίζειν, quod est contemnere. Vilis autem & contemptus hic pisciculus est: & paruis spinis tanquam aristis, durioribus quàm reliqui huiusmodi piscicu li, abundat. GRAECI hodieque Atherinam uocitant. ITAL. Latharina Romae: aliqui tamen hoc nomen cum alio pisce, quem Lauarolum nominant, confundunt. Genuae Quennaro: Venetijs Angoëlla, Bellonio teste. GALLICE. In litore nostro rarò capitur: diciturque Melet (masculino gen. nam Meleta gen. fiem. Apua Phalerica est:) Massiliae & in stagno quod Martegue uocatur, frequentissimè, & Sauclez Sen clez, Bellonius) nominatur. Pro Encrasicholo saepe uenditur, Rondeletius. Gregales illos pisciculos, quos Sancletos Massiliae uocant, Graecis innumeris Genuae & Massiliae ostendi: qui omnes statim atherinas appellarunt, Gillius. GERM. F. ein art der Spirinchen oder Geerseelen: ein kleine raane Hering art. GO aliam atherinam (ut Gillius mihi ostenEdenti uocabat) Venetijs olim pingendam curaui: ubi Anguello nominatur uulgo: quod nomem fortè ceum diminutiuum ab anchoia factum est. anchoię enim (id est, encrasicholo) persimilis est. GERM. F. ein ander geschlecht der Geerseelen. Icon haec non Celerini Oceani est: sed illius piscis qui Massiliae Harenf EMBRAS, Bemgade uocatur, &c. ut Rondeletij uerbis recitauimus. nam Celerinus lineam Mbras, Bebras, Bebrain uentre spinosam habet, & quidem asperiorem quàm Harengus. don. GALL. Membrades sunt, quantum coniectura assequi possum, hi pisciculi, quos Galli Celerins uocant. Vel qui Agathopoli magna copia saepe capiuntur, paruis Alosis similes, uocanturque illic Calliques uel Lasches, Massiliae Harengades, Rondeletius. Bellonius tum Celerinum Oceani, tum Sardinam mediterranei ma ris, Chalcidem interpretatur, magnitudine tantùm distinguens. Quòd si Oceano peculiaris Celerinus est, non fuerit membras Graecorum. ¶ Plura de Celerino & cognatis ei piscibus leges in Sardina. GERM. circumloquemur, ein kleine Hering art. Sardinae icon à Rondeletio posita, tam similis est Agono, (quem inter Lacustres dabimus,) ut discerni uix poßit. Nostra uerò Sardina haec Venetijs depicta, lineam asperam in uentre non ostendit: & squamas non bene, ut puto, dispositas habet. PRICHIS uel Trichias, Τριχίς, ἡ: τριχίας, ὁ. Rondeletio unus est piscis, sic dictus ob spinarum copiam & paruitatem: sicuti & Thrissa. nam & εριξ rectus per 8. in singulari num. reliqui casus per T. scribuntur. exiguae enim spinae ueluti pili sunt, quos Graeci τρίχας uocant.

---

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium.
