# Nomenclator aquatilium animantium 369.5-6

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium, 369.5 to 369.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/369.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/369.5

Qui dam rictum oris habent dentatum, ac longissimum, uidelicet longitudinis XII. uel XIIII. pedum: ac dentes sex, uel octo, uel duodecim pedum. Duo tamen dentes canini caeteris sunt longiores, sub tus sicut cornu, ad modum dentium apri uel elephantis. Hoc autem genus ceti habet os aptum ad manducandum: oculos adeò amplos, ut ambitus uniuscuiusque XV. homines sedentes admittat, imò XX. uel ampliùs, secundum belluae quantitatem. Cornua praeterea longitudinis sex uel septem pe dum, CCL. super quemlibet oculum habet, cornea duritie, ad rigidam uel placidam, anteriorem uel posteriorem motionem & uentilationem. Haec simul cohaerent ad oculorum prontectionem tempore tempestuoso, aut cum alia eum inuaserit bellua inimica. Neque mirum quod tot cornua, licet satis molesta, habeat, cum inter oculos in fronte spatium sit XV. uel XX. aut ampliùs pedum &c. Plu ra quae ad uniuersum Cetaceum genus pertinent, qui uoluerit, ex Olai historia petat. 186. 1. post, Plinius, distingue, & A. ut diximus. 188. 27. dele haec uerba, quem habent loco sanguinis. 192. 52. ab eo l. ab Aristotele. Pag. 245. ad Buccinum Kondeletij adscribe: Cancelli in Buccino effigiem requires suprà, pag. 209. 291. 43. Scazon, A.

---

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium.
