Latin
MILIBVS PISCIBVS, QVOS LYRIFORMES
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 39
Unproofread scanNot analysed yet
quare in piscinis non crescit. Non laudo qui Mulum I. simplici scribunt, sicut iumentum quadrupes. Graece τείγλη dicitur, idque rectiùs quàm τείγλα per a. quamuis sunt qui hoc commune, illud Atticum putent. Oppianus (carminis causa forte) τείγλα trochaicum usurpauit. Aristoteles hunc piscem ter parere scribit: &inde forsitan nomen habere. id confirmat Oppianus. à quo etiam ταιγλίδος pisces lutarij nominantur, cùm paulò antè Triglam dixisset tanquam diuersum piscem in litoribus arenosis uersari. Dorion Triglides paruas, Hepsetis pisciculis connumerat: unde conijcio eandem esse Tri glitidem Apuarum generis. Si quis tamen Triglidem, Mullum Lutarium à Plinio dictum esse uo luerit, &eundem fortè imberbem, esto. ¶Mulli quidem in mari species quędam sunt: in fluuijs nulla: &qui Barbum fluuiatilem piscem, Mulli fl. nomine dignantur, non parum aberrant. ¶Tri gla &Trigola an ijdem sint pisces, difficile est explicatu, Saluianus. Nos in recto casu Trigolas, ut Aeneas, dicimus. quem piscem à Trigla Sophron disertè distinguit. Typhon aliquos Cuculum putare scribit, propter similitudinem formae) &partium posteriorum siccitatem. Porrò cum Trigla similis sit Cuculo: eidemque Trigolas tam similis ut pro Cuculo à quibusdam accipiatur, ipsum quoque Trigolan, similem Triglae esse oportet, ut non temere nomen ab ea sit mutuatus, ac si Mullastrum Latinè dicas. Et probabile est eundem esse Mullum imberbem: quoniam idem Sophron alibi de barbato loquens, caeteris (nimirum imberbibus) eum praefert. Plinius (inquit Saluianus) eorum plura genera facere uidetur: sed quae non uerè genera aut species sint: sed leues quaedam differentiae ex alimenti uarietate desumptae: quibus tamen non per petuò Mulli differunt. quippe quorum haud perpetuò hi alga, illi ostreis, alij limo, aliqui uerò aliorum piscium carne uescantur: sed quilibet horum quolibet sibi obuio indifferenter pascatur. GRAECI etiam nunc rectè antiquo nomine Trigiam uocant, Gillius. Cretenses nomine composito ex Graeco corrupto, &Veneto, Στριγλημπαρπόνν. ij enim β. per uπ. efferunt. ITAL. A Romanis Trigla, (Triglia, Saluianus) à Venetis Barbono, à nonnullis Treglia uel Triglia: Liguribus Triga. HISPANI Mullum Salmonetum appellant, Amatus Lusitanus. Aliqui, ut audio, Baruo de la mar, id est, Barbum marinum. GALL. Burdegalenses Barbeau, Galli Surmulet: (fortè quòd Mugilem, quem Mullet uocant, precio