# Nomenclator aquatilium animantium 4

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium, VNCRASICHOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/4

TARENGI nomen ber
Icon Haringi, partim ad Rondeletij, partim ad Bellonij iconem expressa.
Ebarum est: neque ulla est,
quod sciam, huius appella
tio siue Latina, siue Gręca.
Sunt qui non rectè Halecen
uocent, Rondeletius. Chal
cidum generis hunc piscem
Bellonius putat, neque id temere: quanquam Rondele tius Alausae potius quàm Chalcidum generi Harengum attribuat. Videtur enim Chalcidis nomen communius esse: cum Oppianus Chalcides marinas fecerit, Aristoteles fluuiatiles aut lacustres: (sicut & Sardinae hodie tum lacustres, tum marinae dicuntur.) & ex ueteribus aliqui Trichides (uel Trichades, uel Trichiades) interpretantur Chalcides: Heracleon, Membrades, & rur sus Chalcides, Sardinos.

---

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium.
