# Nomenclator aquatilium animantium 5

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium, VNCRASICHOLVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/nomenclator-aquatilium-animantium/5

Conijcio autem ab aeris colore nominatas Chalcides, (Aericas Gaza transtulit, nomine ab eo conficto quidem, quod tamen ad nostrum Han ring alludat:) non quòd ijs uiuis (opinor) is esset color, sed inueteratis: sicut in Harengis alijsque, infumatis maxi mè, apparet. Esto igitur Harengus, Chalcis aut Trichis Oceani maior: Celerinus uero eiusdem, Chalcis Trichisue minor. In hoc tamen falli puto Bellonium, quòd Sardonum uulgò Romae dictum, non modò congenerem Harengo, (qui in mediterraneo nullus est,) sed eun dem putauit. ¶ Harengi uocabulum est Germanicum. Germani plerique Bering scribunt & efferunt e. obscuro, ad ae. diphthongum accedente: Flandri Harinck. Galli aspiratione, ut saepe solent, omissa, per a, un areng: unde Latinum uocabulum alij aliter formant & scribunt. Ego quoniam Germanicam dictionem esse agnosco Haringus, uel Heringus scripserim, ut suam orthographia originem fateatur. uidetur autem à Gręco τάριχος deductum nomen, quod salsamentum significat, ut haringus, quasi harichos, pro tarichos, appelletur. nullum enim salsamenti genus usitatius per omnem Germaniam reperias. ¶ De cognatis Harengo piscibus, & similiter spinosam in uentre lineam habentibus, diximus in Sardina. ¶ Sale fumoque inueteratum hunc piscem, recentiores aliqui Haringum passum appellant: alij Ruscupam & Ruburnum, forte à rubente ob fumum colore. Germani Bockling / Buͤcking / Bucking /Buckling. & eundem piscem muria seruatum, Pickelhering, Roschering. Aqua maceratum, ein gewaͤsserten Bering ein Braathering. ANGLICE. Heryng/Hearynge/Hearing. Infu matus uerò a redde Beryng. ILLYRICE & Polonice, Herynk, Sledz, Sliedz. infumatus uerò Platanij Sliedz, uel Bydlinek. IPARIS (marina) RondeleLij. Piscem hunc rarum (inquit) & spectatu dignissimum, cum aliquandiu seruare uellem, totus in oleum abijt: qui euentus me impi lit, ut Liparim (Liparidem potiùs, à ri ) quasi n cto oxytono foeminino Λιπαρις παρὸν, id est, pinguem, nominem Capite terrestrem cuniculum refert: ore est paruo, sine dentibus, &c. Adeò pinguis est, ut non uen tri solum intestinisque infarcta sit pin guedo, ueluti in Mugilibus & Lu pis: sed etiam sub cute carnis loco nihil aliud uideatur esse quàm pin guedo. Idem Rondeletius Agonum quoque lacustrem piscem Liparin (Liparidem) à nonnullis appel lari scribit, à pinguitudine: quòd cum in craticula assatur, pinguitudo uelut oleum destillet. ¶ Alia est Liparis lacustris in Macedonia, Bellonio descripta. GERM. F. Ein Schmeltzlingsein Feißling. Caeterùm ut hic piscis (teste Rondeletio) in oleum resoluitur: sic in Essexia commitatum Angliae habetur piscis, qui uocatur à Smie: qui si diu seruetur, in aquam resoluitur, ut Eliota Anglus scribit. Apua Phalerica quoque, Sardinis atque Alausis non dissimilis, & linea uentris similiter aspera insignis, in pinguedinem fermè resoluitur. ¶ Alius est ab accolis Oceani dictus een Smelte, cuius iconem Io. Echtius ad nos misit.

---

Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Nomenclator_aquatilium_animantium.
