Latin
DE GOBIIS
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 7
Unproofread scanNot analysed yet
A loco quidem &uita, quòd Gobiones quidam litorales sint: alij saxatiles, alij in fluuiorum ostijs aut marinis stagnis uiuunt. alij fluuiatiles. Substantia, quòd alij alijs praeferantur, uel quòd ad palati gustum, uel quòd ad salubritatem. Colore: quoniam alij albi sunt, alij nigri, alij flauescentes siue pallidi, quos uirides non rectè appellant. Magnitudine: sunt enim alij magni, nimirum flauescentes: alij parui, albi: alij inter hos medij, nigri. GERMANICVM nomen fingo ein Geergob. quoniam &Gobij fluuiatilis genus Rop uel Cab Germani uocant, nostri Gropp. Sed Blennum interpretor ein Geergropp, quòd fluuiatili persimilis sit: Gobium uerò differentiae causa ein Geergob, alludendo simul ad Latinum uocabulum. ANGLICVM Gobionis nomen ignoro. neque ad hoc genus referendas puto duas piscium spe cies, quarum alteram Angli Sandele, uel Sandil (composito ab arena &anguilla uocabulo ap pellant: quae in Mediterraneo mari an reperiatur dubito. alteram, Smelte, quam Eperlani nomine Gallico descripsimus. GOBIOS marinos in hunc Ordinem potiùs quàm Saxatilium asciui, quòd &omnes parui sint: et una tantùm ex eis species saxatilis, quam primo nunc loco describemus. Gobij saxatilis effigies à Rondeletio exhibita. Alia eiusdem Venetijs delineata, maior quàm uellem. OBIVS marinus maximus, flauescens, &uerè saxatilis. Gręcè Κωβιὸς καυλίνης, ἤ χλωρὸς: hoc est, Gobius caulines, uel subflauus. errant enim qui uiridem interpretantur: cum χλωρὸς non modò uiridem, sed aliquando etiam pallidum uel subflauum significet. ¶Bellonius hunc Gobium album facit: Rondeletius album diuersum exhibuit. ITAL. Venetis Paganello. Vercellenses rustici Gobium fl. quoque (quem alij Chabotum) Pa ganellum uocant, Rondeletius. Paganello autem nomen fortè à rubro colore impositum fuerit, quo ad Pagrum accedit. GALL. Massiliensibus Gobio. Circa Monspelium Boulerot, teste Rondeletio: qui tamen Go bionem nigrum ibidem priuatim Boulerot dici scribit. ¶Gobij saxatiles, uulgò Goatae uocantur, Gillius. GERM. Ein Steingob im meer: ein gaͤlblachter Geergob. COBIO Niger, (qui in litoribus &sta Gobio niger Randeletij. gnis seu paludibus marinis degit) magnitudine inter subflauum &album mediocri. Κωβιὸς μέλας. Similis est priori, (inquit Rond.) sed minor: coloris nigri, maximè parte ante riore. Loco binarum pinnarum, quę cęteris sunt in uentre, unicam habet nigram, barbam esse Mar. Ordo I. Animalium! Eiusdem alia icon Venetijs picta, licet maior quàm Pa diceres. Quę nota facit, ut credam hunc esse pi ganelli, id est Saxatilis, qui maximus Gobiosciculum, quem Athenaeus libro 8. Τράγον uorum à Rondeletio dicitur.