Latin
DE MVGILIBVS IN GENERE
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 73
Unproofread scanNot analysed yet
Alius sine maculis, qui appellatur (cognominatur) laneus siue lanatus, à candore mollitieque carnis. Vterque in mari, marinis stagnis, fluuiorum ostijs, &fluuijs reperitur: non quòd in fluuijs nascatur, sed quòd è mari marinisue stagnis fluuios subeat, Rondeletius. Alia Lupi effigies, Venetijs quondam nobis depicta. Columella Lupos alios uarios, alios sine macula nominat. Neque uerò est (inquit Saluianus) quod paruulos Lupos, nigricantibus notis insignes, uarios ab eo uocari arbitremur. nam hi ab illis qui sine macula sunt, aetate sola ac magnitudine differunt: grandioresque facti, nigris illis deletis notis si ne macula apparent. Haec ille: qui Lupum uarium Columellae, piscem fluuiatilem, uulgò Truttam dictum esse arbitratur, ut etiam ante ipsum louius, à Rondeletio ob id reprehensus. GRAECI hodieque Labraca appellant, Gillius. ITAL. Hodie à Romanis Lupasso &Spigola (aliâs Spicola) dicitur, à Liguribus Louuazzo. Venetis Varolo (uel Vairolo, quasi Varius.) à solis Hetruscis, Araneo, (Ragno, Saluianus, Rondelet. Paruus adhuc Venetijs, Baicolo dicitur. HISPAN. Lupo, Robalo. GALLICE. Lubin. Apud nos Loup: minor uerò, Loupasson, Rondeletius. Oceano finitimi Var uel Bar, siue à Graeco Laurace corrupto nomine, siue à uario colore facto. Burdegalenses Lubinam nominant, Bellonius. GERMANI eodem quo ANGLI nomine uti poterunt: (uocant autem Angli a Base, nimirum à Gallico nomine Bar:) aut fingere proprium, ein Fraͤßling sein Roͤubling. ENAE Nimirum in ihnen sensis sistentis esse earum es lμναμις. APHYRAENA (Σφύραινα) piscis est, quem Attici plerunque Cestram nominant, Dorione teListe. Plinius Sudim. Sunt praeterea (inquit) à nullo authore nominati: Sudis Latinè appellata, à Graecis Sphyrena, rostro (nauis nimirum) similis nomine, magnitudine inter amplissimos, rarus, sed tamen non degener: &Pernae Concharum generis, &c. Atqui meminit Sphyraenae Aristoteles (semel quod sciam lib. 9. hist. cap. 2.) &è recentioribus Graecis Oppianus, Athenaeus. Sudis teli militaris genus est: &palus acutus, qui in terra defigendus praeurebatur.