Latin
PISCIS
Conrad Gessner, Nomenclator aquatilium animantium 85
Unproofread scanNot analysed yet
Quae cum ita se habeant, specie hos pisces differre, non uerò solùm colore, sapore locoque, ut Rondeletius su spicatur, crediderim. Hoc uel ex eiconibus nostris, utrisque ad uiuum factis, af paret. Plinius quoque Scor paenam &Scorpium tanquam diuersos numerat. Oppianus primo Halicum. etii Scorpionis simpliciter genera duo esse dicat, utrunque tamen in petris &arenis collocat. quod si eti am loco dissideant, quem admodum Hicesio placet, scui hac in parte magis faueo,) multò iustiùs species duae statuentur: ut longè fallatur Eustathius, qui Scorpium &Scorpęnam sexu tantùm differre puta uit, sicut Leonem &Leaenam. Ambigit autem Scor pius uterque Oppiano ad Quòd non sit petras &arenas: hoc est, propriè saxamodò in saxoso, modò in tilis. areno solitore degit. Aristoteli Scorpiones inter li torales ac pelagios ambigunt: qui nimirum speciem unam tantùm existimauit, loco duntaxat differentem. Hicesio (ut diximus) alius in pelago, alius in coenoso litore pascitur. Mnesitheus Scorpios saxatiles facit: Philotimus duram carnem eis tribuit, quod approbat GaleMagnitudo. ¶Quod ad nus, in saxatilium penuria eos substituens. saxatiles quidem durae carnis non sunt. magnitudinis differentiam, Bellonius rufum, qui pelagius quoque &saxatilis ei est, multò maiorem facit: fuscum uerò, (quam priuatim Scorpaenam nominandam &ipse &Rondeletius putant,) mi Scorpaena. norem. id quod mihi quoque uidetur, &nostrae icones prae se ferunt. Rondeletius differentiae ex ma gnitudine non meminit, sed Diphili tantùm uerba recitat: qui contrà, non pelagios &rufos, sed il los qui in coenosis litoribus agunt, magnos facit. ¶Scorpius apud recentiores quosdam Spinu- Spinula. la uocatur, nimirum à spinis capitis. Vide mox in Italicis nominibus. Sabot nomen est piscis, &Sabot. est Spinula, Syluatico. nos super Arabico hoc nomine aliquid in Callionymo annotauimus. GRAECI hodie Scorpidi: Scorpaenam uerò, Scorpinam nominare solent, Bellonius. Graeci à uero nomine aberrantes, utrunque Scorpium appellant, Gillius. ITAL. Nonnullae regiones Italiae Scorpium utrunque Scorpaenam appellant, Gillius. Romani Scorfano, Saluianus. Genuenses Scorpium, ad discrimen Scorpaenae, quam Strasinam dicunt, Bellonius. Aliqui pesce Spin uel Spino, uel Spinoso, praesertim Scorpaenam, nuncupant.