# Sanitatis tuendae praecepta 14

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta, PLICATVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/14
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/14

in eo qui fatigatus est, & minus concoxit, remissior. Commodè verò exercent clara lectio, arma, pila, cursus, ambulatio. atque haec non utique plana, commodior est. Siquidem melius ascensus quoque & descensus cum quadam varietate corpus moueat, nisi tamen id perquàm imbeciltum est. Melior autem est sub diuo, quàm in porticu. melior, si caput patitur, in Sole, quàm in vmbra: melior in vmbra quam parietes aut viridaria efficiunt, quàm quae tecto subest: melior recta quàm flexuosa. Exercitationis autem plerunque finis esse debet sudor: aut certè lassitudo, quae citra fatigationem sit: idque ipsum, modò minus, modò magis faciendum est.

---

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta.
