# Sanitatis tuendae praecepta 20

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta, EX DIVERSIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/20

vbi non tantum vini potus modum excedit, qui minore negotio fortè discuteretur: sed alimenta quoque varia crassaque & cum ijs condimenta, quae medicamentorum instar corpora nostra afficiunt (Frigida concertant calidis, humentia siccis) in vnam omnia massam, & cruditatis morborum foecundissimae parentis fomitem coaceruantur. Verum haec ego sub monuisse contentus, reprehendenda accuratius & maiore apparatu alijs relinquo. Quòd si viri indignitate aliqua constituti, & caeteris ad imitationem vitae exempla propositi, cum qui rempub. moderantur, tum qui religionis mysteria docent, in conuiuiorum luxu plus moderationis adhiberent, nae illi et sibi primum consulerent meliùs, & à populo eandem frugalitatem impetrarent faciliús.

---

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta.
