# Sanitatis tuendae praecepta 5

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/conrad-gessner/sanitatis-tuendae-praecepta/5

Perniciosissimum autem, & in omni vita quidem, quod nimium, praecipuè tamen corpori: minuique quod grauat quolibet modo vtilius. Abstinere cibo nimio, aut po tu, aliâs vino tantum, aut carne, aut balneis, cum quid eorum postulet valetudo in praesentissimis remedijs habetur. His remedijs adnumeratur exercitatio, intentio vocis, vnge fricari cum ratione. Vehemens enim fricatio, spissat: lenis, mollit: multa, adimit corpus: auget modica. In primis verò prodest ambulatio, gestatio, & ea pluribus modis: Equitatio stomacho & coxis vtilissima: phthisi, nauigatio: longis morbis, locorum mutatio. Item somno mederi sibi, aut lectulo, aut rara vomitione. Supini cubitus oculis conducunt, at proni tussibus: in latera, aduersum distillationes. Aristoteles & Fabianus plurimum somniari circa vernum & autumnum tradunt, magisque supino cubitu, at prono nihil. Theophrastus celeriùs concoqui dextri lateris incubitu, difficilius à supinis. Perfundere caput aqua calida ante balnearum vaporationem, & postea frigida, saluberrimum intelligitur. Item praesumere cibis, & interponere † frigidam, eius demque potu somnos antecedere, & si libeat interrumpere. Notandum, nullum aliud animal praeter hominem, calidos potus sequi, ideoque non esse naturales. Mero ante somnos colluere ora, propter halitus: frigida aqua matutinis impari numero (superstitiosum hoc) ad cauendum dentium dolores: posca oculos contra lippitudines, certa sunt experimenta: sicut totius corporis valetudini varietate victus in obseruata.

---

Conrad Gessner, Sanitatis tuendae praecepta. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sanitatis_tuendae_praecepta.
